Latin
368.3.1 to 368.3.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 368.3.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Animam si quis amat, quomodo perdet. Modo, fratres, cum divina lectio legeretur, audivimus Dominum dicentem, Qui amat animam suam, perdet illam. Huic sententiæ quasi contrarium videtur esse quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit. Si ergo nemo est qui carnem suam oderit, quanto magis nemo est qui oderit animam suam? Multum quippe anima carni præponitur: quia ipsa est habitatrix, caro habitaculum; et anima dominatur, caro autem servit; anima superior est, caro subjecta cst. Si ergo nemo unquam carnem suani odio habuit, qnis cst qui animam suam oderit? Propter hoc non parvam quæstionem nobis intulit præsens evangelica lectio, ubi audivimus, Qui amat animam suam, perdet illam. Periculosum est animam amare, ne pereat. Sed si propterea periculosum cst ut ames animam tuam, ne pereat anima tua, ideo non debes illam amare, quia non vis illam perire. Si autem non vis iilam perire, amas illam. Quid est hoc? Si amo, perdo. Ergo non amem, ne perdam. Sed quia timeo perdere, idco non amo; et uliquc quod timeo ne perdam, amo. Dicit et alibi Dominus: Quid prodest Iromini si totum mundum lucretur, animœ vero arm detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Ecce quia sic est amanda anima, ut lucro totius mundi præferatur; ct lamcu observet qui animam amal, quia si amat, perdet illam. Non vis perdere eam, noli illam amare. Sed si non vis eam perdere, non potes eam non amare. CAPUT II. —2. Amor quidam perversus et qnoddam rectum odium animœ. Sunt ergo qui perverse auimam suam amant: et hoc vult Dei sermo corrigere, non ut oderint animam suam, sed ut recte diligant. Male cnim diligendo perdunt eam, et lit quiddam magnum quasi præposterum el contrarium: sed ita tamen fil, ut si diligas eam perverse, perdas illam;