Latin
368.3.31 to 368.3.67
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 368.3.31-67
Unproofread scanNot analysed yet
si oderis illam recte, conserves illam. Est ergo qnidam perversus amor ejus, et quoddam rectum odium ejus. Sed amor perversus ab odio, odium rectum ab annore ejus. Quis est perversus animæ amor? Quando diligis animam luam in iniquitatibus. Audi quia ab odio vcnit amor iste perversus: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, G). Odium autcm rectum vide, quia ab amore vcnit. Ibidem Dominus secutus ait: Qui autem odit animam suam in hoc sæculo, in vitam æternam inveniet cam. Utique quod vis invenire in vitam æternam, mullum amas. Quod enim amas ad tempus, quid prodest? Aut subduceris illi, aut subducitur libi. Cum foreris tu subtractus, perit ipse amator: cum fucrit illud subtractum, perit quod amasti. Ubi ergo aliI amator perit, aut quod amatUr, non est amandum. Sed quid cst amandum? Qnod nobiscum potest esse in:eternum. Sed si vis animam tuam in a-ternum habere salvant, oderis cam ad lempus. Ergo odium rectum ab amore venit; perversus amor ab odio venit. Modus diligendi animam. Duplex amor. Quis igitur modus diligendi animam? Putatis martyres uon amabant animas suas? Videtis certe modo, si cujus vita præsentis sæculi periclitetur, quomodo amici ejus currunt pro ca: quomodo curritur ad ecclesiam, rugatur episcopus, ut intermittat, si quas habet actiones, currat, festinet. Quare? Pro anima. Et omnes contremiscunt, omnibus cæteris rcbus intermissis, festinandum esse decernunt. Omnis festinatio laudatur, omnis tardatio accusatur. Quare? Pro anima. Quid est, pro anima? Ne moriatur homo. Non noverant martyres amarc animas suas: cl tamen hoc est pro anima, ne moriatur homo. CAPUT III. —Mors hominis iniquilas est. Si curris pro hac vila centum millia, quot millia debes currere pro vita æterna? Si festinas lucrari dies paucos, et ipsos incertos: hodie cnim homo a morte liberatus, nescit utrum cras moriatur: tamen si sic curritur propter lucrum paucorum dicrum, quia ct usque in senectam pauci dies sunt, quomodo currendum est pro vila a-terna?