Latin
370.1 to 370.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 370.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
1—. Verbum Dei digne a nobis laudari non potest. Quomodo exsultavit ad curreudam viam. Cur bia inPsalmo dictum, Tollitc portas, etc. --Dilectissimi fratres, de Verbo æterno quis temporale digne proferat verbum? Magnis infima quomodo sufficiant? Laudant cœli, laudant virtutes, laudant ætheriæ potestates, laudant coeli luminaria, laudant sidera, ut potest laudat et terra: non ut digne laudet, sed ne se ingrata condemnet. Quis explicat, quis loquitur, quis vel sapit eum qni attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, i ),quomodo exsultaverit ad currendam viam, tit cssel a summo cœlo egressio ejus, et. rccursus ejus usque ad summum coeli (Psal. XVIII, 6, 7)? Si ubique attingt, undc exii? Si ubique attingit, quo vadit? Locis non distenditur, noque temporibus variatur, neque habet accessus et recessus: in se manens, ubique circuit tolus. Quæ sunt spatia quæ non habent omnipotentem, quæ non tenent immensum, qmc non suscipiunt venientem? Si verbum cogiias, nihil diximus. Sed ul de sc humiles doceret aliquid dicere, humiliavit semetipsum formam scIvi accipicns (Philipp. II,8). In hac forma descendit, in hac forma, sccundum Evangelium, sapientiæ studio profecit (Luc. II, 52), in hac forma patiens fuit, in hac forma fortiter dimicavit, in hac forma mortuus est, in hac forma mortemvicit et resurrexit, in hac forma ad cœlum rediit, qui de caelo nunquam recessit. Benedictusergo est in solidamento cœli, qui factus cst pro Mulis, secundum Apostolum, maledictus, ut in Gentibusbenedictio Abrahœ fieret (Galat. 111, 13, 14). Exsultavit ut gigas (Psal. XVIII, G ). Qualis gigas? Mortem moriendo superavit. Qualis gigns? Portas infernl fregit: exiit, ei ascendit. Quis est iste rex gloriæ, proper quem dictum est quibusdam principibus, Tollite portas, principes, veatras; et elcvamini, portœ œternœ? Elevamini, magnus est: augustæ est is, non capitis, elevamini.