Latin
370.31 to 370.61
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 370.31-61
Unproofread scanNot analysed yet
Utquid hoc? Ut introcat rex gloriæ. Expavescunt: Quis cst iste rex gloriæ? Nun agnoscitur. Non solum Deus cst, sed et homo: non solum horno cst, sed ct Deus. Patitur, certe Deus est? rcsurgit, certe homo cst? An et Deus et homo est? Vere enin patitur, ct vere resurgit. Hoc autem in uno eodemque psalmo bis dicitur, Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, porto' œternœ, et introibit rex gloriæ. Et rcpelitur boc ipsum post eadem verba, tanquam putetur superfluum et non necessarium. Sed in rcpetitiunc corumdemverborum fines attendite, et advertite quare bis dictum fucrit. Tanquam enim semel resurgenti, et semel ascendenti, bis portæ inferorum ei coeli aperiuntur. Res enim nova, inferis Deus præsens: res nova, coolis homo assumptus. Utroque tempore, ulroquc loco, expavescunt principes. Quis est iste rex glorice? Unde hoc discernimus? Audi quid utrisque respondeatur. Illis interrogantibus dicitur, Dominus fortis ct potens, Dominus potens in bello. Quali bello? Mortem Pra mortalibus subire, solum pro omnibus pati, non rcsistere omnipotentem, et tamen vincere moricntem. Magnus ergo iste rex gloria, etiam apud inferos. Repetitur etiam hoc coelestibus potestatibus: Tollite portus, principes, vestras; et elevamini, portæ æternæ. Annon sunt portæ aeternae, quarum claves accepit Petrus? Sed quia secum hominem levat, ibi tanquam non agnitus dicitur: Quis eat iste rex gloriæ? Sed ibi quia non jam certator, sed victor est, quia non dimicat, sed triumphat; non ibi respondetur, Dominus potens in bello; sed, Dominus virtutum ipse est rex gloriæ (Psal. XXIII, 7-10)?