Latin
Sermon 373
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 373.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Infelices Judœi fabris Arcœ Noe et lapidibus milliariis persimiles. Quid dicam de infelicitate Judæorum, qui Christum quærentibus Magis, etiam prophetiam indicem protulerunt, Bethlehem civilatem designaverunt [qnam ipsi non invenerunt ]? Similes fabris Arcæ Noe, aliis ubi evaderent præstitcrunt, cl ipsi diluvio pcricrunt: similes lapidibus milliariis, viam ostenderunt, ncc ambulare potuerunt [quia stolidi in via remanserunt]. Quæsitum, csl ab cis, ubi Christus nascerelur: responderunt, In BethlehemJudœ. Sic enim scriptumcsl per prophetam 1: Et tu Bethlehem terra Juda, non minima es in ducibus Juda. Ex te enim prodibit rex, qui recturus cst populum meum lsrael (Matth. II, 1-6)- Audicrunt et abierunt inquisitores; dixcrunt et remanserunt doctores: et contrariis affectibus separati, illi facli sunt adoratores, illi persecutores. Nunc quoque Judæi simile aliquid nobis exhibere non desinunt. Nonnulli enim paganorum ut novcrint Christum antc prophetatum, quando cis dc Scripturis testimonia clara proferimus, suspecti ne forte a Christianis ista conficta sint, malunt credere codicibus Judæorum: ct sicut tunc Magi fecerunt, IStos dimittunt inaniter lectitare, ipsi pergunt fideliter adorare.