Latin
Sermon 373
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 373.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. -5. Spectaculum spirituale in hoc festo. Celebremus itaque exsultantes in Domino, festum diem Domini; non solum quo cst ex Judæis nalus,,crum etiam quo est Gentibus m anifestatus. Juvat intueriomnia, et in unum adducta conspectum, animo cernere spectaculo spirituali 2. Nascitur Christus: virgo concipit, virgo parit, virgo nutrit; adest fecunditas, nec abest integritas. Angeli annuntiant, pastoresglorificant, cæli enarrant, Magi desiderant, roges formidant, Judxi demonstrant, Gentes adorant: frostrantur sxvicntes, coronantur infantes, admirantur credentes. Que est ista humilis celsitudo, infirmifortitudo, parvuli magnitudo? Profecto illud Verbum fecit hæc omnia, perquod facta Sunt omnia. Verbum quod longe erat a nobis, caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. i, 3, 14). Agnoscamus itaque in tempore, per quem facta sant tempora: et oelebrantes ejus festa temporalia, præmiadesideremus æterna.