Latin
Sermon 374
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 374.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sacrificium uni Dco debitum. Non ergo seducant dæmonia specie divinationis incautos, et rcrum temporalium male curiosos; nuc superbo fastu decipientes impios, sibi sacrificiorum exigant honorom. Vere divina prædixerunt divini viri unius discipuli 1. Verum sacrificium, uni vero Deo debetur. Hujus figuræ ante gratlam, victimis adumbratæ sunt. Quod uno modo futurum fuerat, multis modis providentia divina prænuntiavit, ut quam magnum esset, ostenderet. Ipse medicus, ipse medicamcntum: medicus, quia Verbum; medicamentum, quia Verbum caro factum est. Ipse sacerdos, ipse sacrificium. Ipse est qui mutavit viam Magorum: ipse etiam nunc mutat vitam malorum. Cujus in carne manifestationem, qu:c græce dicitur Epiphania, justificata: in spiritu gentes hodierna solemnitate concelebrant: ut renovet memoriam solemnitas, vigcat devotione pictas, fervcat congregatione charitas, luceat invidis veritas.