Latin
Sermon 375
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 375
Unproofread scanNot analysed yet
Christus Judœis primum etpost Gentibus manifestatus. Infantes martyres effecti. Duo parietes ad angulum convenientes. Epiphania latine manifestatio est. Dominus Christus ante paucos dies nativitate sua Judicis manifestatus est: hodierno autem die per stellam Gentibus declaratus est. Agnovit bos possessorem suum,et asinus prœsepe Domini sui (Isai. I, 5). Bos de Judxis, asinus de Gentibus; ambo ad unum praesepe vencrunt, et verbi cibaria invenerunt. Magi qui vencrunt adorare Christum, et significant primitias Gentium, Legem non acceperunt, Prophclas non audierunt: lingua coeli stella fuit. Quasi diceretur eis, Quid a volris quaesivi lucri Cœli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII,2). Et tamcn llerodes turbatus, a Judeis quæsivit ubi nasceretur Christus. Et responderunt, In Bethlehem Judœ: et propheticum testimonium adhibuerunt; et Magis adorarc pergentibus, ipsi immobiles pertmanserunt. In aggere lapides sunt; viam demonstrant, et ipsi non ambulant. Tamen perrexerunt Magi ad Bethlehem; sed inventa civitate, unde possunt domum invenire? Ecce stella illa quæ fulsit de cælo, dcduxit in terra, stetit super locum ubi crat puer. Quantus famulatus elementorum,et nequitia Judæorum! Turbatus cst Herodes, quasi vcnerit Christus regnum quærere et invenire terrenum. Natus est cæli leo, ct turbata est terrena vulpecula. Dominus dixit de Ilerodc: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 52). Turbata quid fecit? Occidit infantes. Quid fecit? Occidit infantes pro Verbo infante (Matth. n). Ante martyres sanguinesunt effecti, quam possent ore Dominum confiteri. EL has primitias Christus misit ad Patrem. Venit infans, ct ierunt infanles; infans ad nos, infantes nd Deum. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Gaudeamus, nobis illuxit dies. Magi primitiæ Gentium nos significaverunt. Agnoverunt Judæi quando natus est, agnovcrunt Gentes hesterno dic. Diversi parietes ad lapidem angularcm venerunt, inde Judæi, inde Gentes; de diverso, sed non ad diversum. Vidistis et nostis, quia tautum a se parietes longe sunt, quantum ab angulo remoti sunt. Quantum ad angulum propinquant, propinquant sibi: cum ad angulum venerint, hærent sibi. Hoc fecit Christus. Longe a se fuerant Judxi et Centes, circumcisio et præputium, Legis et sine Lege I, cultores unius veri Dei, et multorum falsorum. Quam longe? Sed ille eat pax nostra, qui fecit utraque unum. Sed qui venerunt de Judaeis, ipsi in bono pariete numerantur: nam qui venerunt, in ruina non rcmanscrunt. Facti sumus unum illi et nos: sed in uno, non in nubis (Ephes. II, 11-22). Unde natus est Christus? De Judæis. Sic habes scriptum, Salus ex Judœis eat (Joan. IV, 22): sed non solis Judæis. Non enim dixit, Salus Judæis; sed, Salus ex Judœis. llli comprehenderunt, et ipsi perdiderunt; illi ligaverunt, et ipsos fugit; ipsi vidcrunl, et occiderunt: nos nee comprehendimus, et tenemus; nec vidimus, et credimus; posteriores sumus, et antecedimus. llli qui nos præcesserunt, viam perdidcrunt: nos autem et viam invenimus, et in illa ambulantes ad patriam vcnicmus.