Latin
376.3.1 to 376.3.32
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 376.3.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Magnum miraculum, intrare januis clausis. Audivit Charitas vestra, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum post resurrectionem suam clausis ostiis introisse ad discipulos suos. Magnum miraculum: sed mirari desinis, si Deum cogitaveris. Mirum cnim esset, si solus homo hoc fecisset. Refer ad omnipotentiam, non ad phantasiam. Ostiis clausis intravit. Respondeo tibi, ut scias quia vera caro fuerat, cicatrices tangendas monstravit (Joan. xx, 19-27). Sed sicut non est, inquis, naturæ corporalis per januam clausam intrare, sic non est naturæ corporaUs super fluctus maris ambulare. Intravit per clausa ostia, responde mihi, da mihi soliditatcm carnis. Ambulavit super aquas maris, da mihi et tu pondus caruis. Vis nossc hoc omnipotentiae fuisse? Et Petro dedit (Matth. XIV, 25-29). Qui quod voluit, dedit; quod proprium erat, sihi servavit. Ille enim vivens per clausas januas intravit, qui nascendo integritalem matris non violavit. Ergo, fratres, admirati credamus, credentes obaudiamus, obaudientes sperenius promissa, si facimus jussa: quia ut faciamus jussa, ipse adjuvat, a quo speramus promissa. CAPUT II. —2. Octavœ lnfantium. Vetus et novus homo. Hodie octavas dicuntur infamium, revelanda suut capita eorum, quod est indicium libertatis. Habet enim libertatem ista spiritualis nativitas: proprie autem carnis nativitas servitutem. Duae sunt utique hominis nativitates, nasci et renasci. Nascimur ad laborem, renascimur ad quietem: nascimur ad miserias, renascimur ad æternam felicitatem. Nam illi pueri, infantes, parvuli, lactentes, maternis uberibus inhærentes, et quantum in eos gratiæ conferatur nescientes, ut ipsi videtis, quia infantes vocantur, et ipsi habent octavas hodie: et isti senes, juvenes, adolescentuli, omnes infantes. Una quippe illorum infantia pertinet ad vetustatem, altera ad novitatem. Nam quos videtis recentes a partu, veteres nascuutur. Vetus homo noster dictus est Adam, ex quo nascimur: novus homo Christus, per quem renascimur.