Latin
Sermon 378
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 378
Unproofread scanNot analysed yet
Charitas effectus præsentiæ Spiritus sancti. Spiritus sanctus arrha vitæ æternæ. Arrham inter et pignus discrimen. Datur arrha vitæ æternæ, ut eam desideremus. Grata est Deo solemnitas, ubi viget pictas, et fervet charitas. Ipse enim est effectus praesentiae Spiritus sancti: quod docet Apostolus dicens, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). Adventus ergo Spiritus sancti uno in loco centum viginti homines constitutus implevit. Cum Actus Apostolorum legerentur, audivimus, Eram congregati in unum centum viginti, tenentes promissum Christi (Act. 1 et u). Dixerant enim ut essent in civitate, quousque induerentur virtute ex alto. Ego enim, inquit, mittam promissionem meam in tobis (Luc. xxiv, 49). Fidelis promissor, benignus dator. Quod cum in terra esset promisit, in caelum ascendit et misit. Habetnus pignus futuræ vitæ æternæ regnique coelorum. Non nos fraudavit rccenti promissione, et fraudaturus est futura exspectatione? Omnes homines quando aliquod negotium inter se contrahunt, et pecuniarii negotii sponsione relaxantur, plerumque accipiunt arrham, vel dant: et arrha data fidem facit, etiam rem illam esse secuturam, cujus arrha præcessit. Arrham nobis dedit Christus Spiritum sanctum: et qui fallere nos non possit, securos tainen fecit, quando arrham dedit, quam etsi non daret, sine dubio quod promiserat exhiberet. Quid promisit? Vitam æternam, cujus arrham Spiritum sanctum dedit. Vita æterna possessio habitantium: arrha consolatio est peregrinantium. Melius enim dicitur arrha quam pignus. Hæc enim duo similia videntur inter se; sed tamen habent aliquam differentiam non negligendam. Et pignus quando datur, et arrha quando datur, ideo fit, ut quod promittitur impleatur: sed quando datur pignus, reddit homo quod accepit, re completa propter quam pignus. accepit; arrha autem quando datur, nou recipitur, sed superadditur ut impleatur. Arrham ergo habemus: ipbum fontem, uude arrha est, sitiamus. Arrham liabemus aspersionem quamdam in cordibus nostris Spiritus sancti: si quis sentit hunc rorem, desideret fontem. Utquid enim habemus arrham, nisi ne fame et siti in hac peregrinatione deficiamus? Esurimus cnim et sitimus, si tamen peregrinantes nos esse cognoscimus. Qui peregrinatur, ct novit se peregrinari, desiderat patriam; quam dum desiderat, molesta cst peregrinatio. Si amat peregrinationem, obliviscitur patriam, ct non vult redire. Non est talis patria nostra, cui aliquid præponamus. Aliquando euim Iro. mines dum peregrinantur, divites fiunt. Qni egebant in patria sua, peregrinatione ditescunt, et redire nolunt. Nos a Domino nostro, ex quo inspiravit primo homini flatum vitæ, peregrinantes omnes naH sumus. Patria nostra in coelis est, civcs Angeli. De patria uostra, ut ad reditum exhortemur, litteræ nobis missæ sunt, quæ quotidie in populis recitantur. Vilescat mundus, ametur a quo factus est mundus (a).