Latin
Sermon 382
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 382.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —5. Exemplum Stephani orantis pro lapidatoribus. Sed De mullum a te longe dicas imitari Dominum tuum, qui pro te passos est, reliuquens tibi exemplum ut sequaris vestigia ejus (I Petr. II, 21), attende Stephanum conservum tuum. Homo erat, sicut et tu: de massa peccati creatus, sicut et tu: eo pretio lia redemptus, quo et tu. Diaconus erat, Evangelialegebat, quae legis vel audis et tu. Ibi invenit scriptum, Diligite inimicos vestros (Matth. v, 44). Didicit legendo, perfecit impIendo. Qui cum a Judaeis saxorum grandine cæderetur, non solum non comminabatur, sed insuper lapidatoribus suis veniam precabatur. Positis enim genibus orabat, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Illi lapidabant, et ille ora bat. II Ii eum furore persequebantur; ille pacatus Christum sequebatur. Illi malitiac. ucabantur; ille aperto coelo viso Dei Filio sapientia illustrabatur. Illi lapides mittebant; ille orationes præmittebat: tanquam dicens: Domine, si istos modo occideris inimicos, quos posica facies amicos?