Latin
Sermon 382
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 382.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Saulo Stephani oratione gratia et salus impetrata. Denique, fratres, ut noveritis quantum valuerit oratio sancti martyris Stephani, recurrite nobiscum ad illum adolescentem nomine Saulum: qui, cum sanctus Stephanus lapidaretur, omnium vestimenta servabat, et tanquam manibus omnium lapidabat (Act. VII). Et postea, sicut nostis, accepit epistolas a principibus sacerdotum, ut quoscumque invenisset Christianos viros ac mulieres, vinctos adduceret in Jcrusalem, torquendos et puniendos. Hic cum iret in via, subito circumfulsit eum lumen de coelo, et cecidit in terram, et audivit vocem de cœlo, dicentem sibi: Saule. Saule, quid me persequeris? Et ille: Tu quis es, Domine? Et Dominus ad illum: Ego sum, inquit, Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare: quia non stimulum, sed pedes quibus calcitras, vulnerabis. Quid mihi et tibi? Quare me persequeris? Quare te crigis contra me malo tuo, et te non potius humilias bono tuo? Sed contra tanta mala quæ committis in me, olim quidem debui perdere te, sed Stephanus servus meus oravit pro te. Elisus est sæviens, erectus est credens: elisus est lupus, erectus est agnus: elisus est persecutor, erectus est prædicator. Dicam planius, dicam apertius: clisus est filius perditionis, erectus est vas electionis: elisus est Saulus, erectus est Paulus (Id. IX). Nam Ii martyr Stephanus non sic orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet. Sed ideo de terra erectus est Paulus, quia in terra inclinatus exauditus est Stephanus.