Latin
Sermon 383
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 383.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Debitoribus suis ignoscit. Die ergo isto solemni cpiscopatus mci, prius paucis alloquar debitores meos, qui mihi nescientes apud Deum suffragantur, dum faciunt debita quae demittam, ut et mea mihi debita dimitti promerear. Vobis itaque dico sive præsentibus, sive absentibus, quibus inimicus efficior vcrum praedicans, quibus consulendo videor onerosus, quorum requirens utilitatcm cogor offendcre voluntatem: Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. xxxi, 9). Nam et hæc jumenta cos maxime calce morsuque appetunt, a quibus curantur, ut curentur eorum vulnera contrectantur. Non parcis, non parco: adversaris, adversor: rcsislis, resisto. Lucta nos comparat, sed causa separat. Tu inimicus es medico, ego morbo: tu diligentioc meæ, ego pestilentiæ tuæ. Retribuebant, inquit, mihi mala pro bonis; ego autem orabam (Psal. XXXIV, 12). Quid orabat, nisi, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 31)? Cum vobis, inquit, detraxerint, et dixerint omne mulum adversum vos propter justitiam, gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in cœlis (Matth. v, 11 et 12). Vos tamen corrigite perversitatem vestram, agnoscite charitatem nostram; reddite dilectionem dilectioni: nolumus majorem cum vestra perditione mercedem. Hæc debitoribus mcis, quibus dimitto, ut dimittatur mihi, nunc pauca suffecerint.