Latin
Sermon 383
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 383.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —5. In gratiam cum eis redire cupitt in quorum forte offensionem incurrit. Deinceps alloquendi sunt paululum etiam illi quibus debitor sum. Nam sicut ait Apostolus, Græcis et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. i, 14). Nam talis debitor etiam ego pro mearum virium exiguitate dispensationisqne portiuncula. non quibusdam, sed omnibus sum. Verum nunc de his debilis loquor, quæ mihi dimitti, non a me exigi cupio. Neque enim sic tumore vanæ mentis extollor, ut audeam dicere, ex quo hujus muneris sarcinam porto, nullum hominem a me perperam læsum. Hoc cuilibet homini tam multis et tam molestis actibus occupato atque distento, ne dicam impossibile, certe difficile est: quanto Inagis mihi, qui novi infirmitatem Olea In, quam cum mcis et pro me vestris orationibus diebus ac noctibus offero sanandam Domino Deo nostro? Diversarum ergo curarum æstibus ac difficultatibus conturbatus, si quem forte non ut poscebat audivi, si quem tristius quam opus crat aspexi, si in quem verbum durius quam oportebat emisi, si quem cordc contribulatum ct opis indigum responsionc incongrua conturbavi, si quem pauperem mihi forte in aliud intento importunius instantem vel prætermisi, vel distuli, vel etiam nutu aspero contristavi; si cui dc me falsi aliquid tanquam homini de homine suspicanti justo acerbius indignatus sum, si quis in sua conscientia non agnovit quod de illo humanitus suspicatus sum; vos quibus pro his atque hujusmodi offensis esse me fateor debitorem, simul me vestrum credite dilectorem I. Nam pullos, quos fovet, sæpe in angustiis, sed non toto pedis pondere calcat et mater, nec ideo desinit esse mater. Dimittite, ut dimittatur vobis. Dimittite amanti. vos debita difficultatis, qui nee contra inimicos debita tenere debetis crudelitatis. Ad summam, omnes. obsecro, commendato, vos, Domino curam pro vobis mcam: hinc enim juste expeto pro me vestram; ut quidquid mearum est in præteritum offensionum propitius ignoscat, non severus agnoscat. Quod mihi deinceps temporis sub hac sarcina erit, iter agentem re. gat, et suis oculis placentem vobisque utilem faciat; ut non horrorem ac poenam meam, sed gaudium et coronam meam vos ejus conspectus inveniat.