Latin
386.2.1 to 386.2.22
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 386.2.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
i. Charites etiam ad inimicos extendi debet. Preces ab ipso judice Christo tradilce. Dimittendum ut dimittatur nobis. Securus apud Deum, cui roganti negatur venia a fratre. Orandum pro non rogante veniatis. Intendite, fratres mei, ad charitatem, quam sic laudat Scriptura divina, ut nihil ei coaequet. Cum nos moneat Deus, ut nos invicem diligamus, numquid hoc tantum monet, ut diligas diligenlem te? Hæc est mutua dilectio, hoc non sufficit Deo: pervenire cnim voluit usque ad inimicos diligendos, dicens: Diligite inimicos cedros, benefacite eia qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur; ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, qui pluit super justos et injustos (Matlh. v, 44 et 45). Quid dicis? diligis inimicum luum? Respondebis forte: Per infirmitatem non possum. Sed prolice, et age ut possis: maxime quia oraturus es judicem, quem fallere ncmo potest, qui acturus est causam luam. Interpella ergo hunc judicem, ubi nullus tabellarius conturbat, nullus officialis removet, nullus emitur advocatus qui possit pro te preces eifundere, aut verba dicere quoe non didicisti: sed ipse Filius Dei unicus æqualis Patri, sedens ad dexteram Patris, illius assessor, tuus judex, docuit te pauca verba, quæ quivis idiota potest tenere et dicere, ct in cis constiluit tibi causam tuam; docuit tc jus coeleste quomodo preccris. Sed forsitan respondebis: Per quem peto? per me, an per alium? Qui te docuit orare, ipse pro te allegat precem, quia tu reus eras. Gaude, quia ille erit tunc judex tuus, qui modo advocatus tuus esl. Ideo ergo quia oraturus es, acturus cs causam tuam paucis verbis, venturus ad illa verba: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth.