Latin
386.2.23 to 386.2.46
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 386.2.23-46
Unproofread scanNot analysed yet
vi, 12). Dicit enim tibi Deus v Quid mihi das, ut ego dimittam tibi debita tua? Quale munus oflers, quale sacrificium conscientiæ tuæ imponis altaribus meis? Continuo docuit te quid petas et quid ofleras. Petis, Dimitte nobis debita nostra: et tu offers, quid? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitor es ei qui falli non potest: habes et tu debilorem. Dicit tibi Deus: Tu debitor mens es, ille debitor tuus; hoc facio ego libi debitori Ico, quod tu feceris debitori tuo. Inde offers milii munus, unde peperceris debitori tuo. Rogas me pro misericordia, tu noli esse piger in misericordia. Attende quod Scriptura dicit, Misericordiam volo magis quam sacrificium (Osee VI, 6). Noli offerre sacrificium sine misericordia; quia non remittuntur tibi peccata tua, nisi offeras cum misericordia. Sed forte dicis: Non habeo peccata. Quantumvis cautus sis, frater, tamen in carne vivens in sacculo, agis inter pressuras etangustias, et inter innumerabilia tentamenta versaris; non poteris esse sine peccato. Certe dicit tibi Deus: Securus esto de peccato, noli dimittere si non habes quod ego libi dimittam, sed magis exige si nihil debes: si autem debitor es, magis gratulare te habere debitorem, in quo facias quod fiat in te. Audi me, et discute te, quia vel de (a) paucis probis, qui possunt veraciter orare orationem dominicam, veraciter dicere, Domine, dimitte mihi, sicut ct ego dimitto. Non fallaciter, non ficte, ex cordc vero fac, ut ct in le verum flat. Si cnim qui te læsit, qui in tc peccavit, petit a te veniam, et ignoscis; jam potes securus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nam si resistis roganti, contemneris et tu cum rogaveris. Clausisti contra pulsantem, clausum invenies, cum pulsaveris.