Latin
Sermon 387
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 387.2
Unproofread scanNot analysed yet
Correptio proximo non ex odio adhibenda. Ergo taccbimus, et neminem omnino corripiemus? Curripiamus plane, sed prius nos. Proximum vis corripere: nibil est tibi te ipso propinquius. Quid is longe? Te habes ante te. Quid enim Dominus ait per Scripturam? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XIII, 59). Si ergo te ipsum non diligis, proximum quomodo diligis? Regulam dilectionis in proximum ex te accepisti. Diligo eum, inquies. Ideo dico, prius te dilige, et dic tibi. Si autem vere ex dilectione dicis, manifestum est quod intus egit aliquid verbum quod procedit. Sed timendum est ne te non diligas, et velis alium corripere, et facias hoc cum odio. Si autem odisti fratrem, leviora objicis quam facis. Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 45). Audistis, hodie lecta est Epistola Joannis. Ait Scriptura, ne contemnerent homines quoe intus habent in corde, et illa accusarent quæ fiunt per corpus, jam qui odit fratremsuum, dixit, homicida est. Nondum manus armata est, nondum faucem (a) obsedit, nondum insidias præparavit, nundum venena quæsivit, et reus in oculis Dei concepto odio jam tenetur. Adhuc vivit quem quærit occidcre, et occidisse jam judicatur. Si ergo cum odio corripis, audes aliqucm homicida corripere? An quia non te tenent homines, et ducunt te ad judicem, ideo in oculis summi Dei et judicis non agnoscis crimen luum? Si non vis agnoscere crimen tuum, agnosces poenam luam. Non enim ille parcit homicidis. Sed corrigo me, inquis, cum sum in via. Corrige ergo te, et tunc poteris fratrem corripere. Leviora objicis, graviora committis. Festucam vides in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3). Hoc enim dixit Dominus propter homines qui cum odio corripiunt. Irascentem corripis, et tu odio contabescis? Appende in statera considerationis iram et odium. Quid est ira? Fervor quidam animi. Ad praesens displicet tibi. Jam in te ira ista inveterata est, ideo fecit odium. Ira festuca est, trabes futura crescendo. Sicut enim festuca crescit in trabem, sic ira inveterata flt odium. Ja; n tu odisti, et corripis irascentem: jam in illo festuca displicet, in te adhuc trabes placet. Vultis scire quantum intersit? Sæpe invenimus irasci patres filiis: patrem odisse filium difficile invenies. Filio quem diligit, irasci potest pater: Irascitur et amat, potest dici; Odit et amat, non potest dici. Hoc dixi propter homines qui minora in aliis. puniunt, in se majora non puniunt.