Latin
Sermon 387
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 387.5
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio. Hæc ergo, fratres charissimi, salubriter cogitantes, faciamus amicitias cum adversario nostro, dum sumus in via cum illo; hoc est, consentiamus verbo Dei, dum adhuc sumus in hac vita: quia postea cum de hoc saeculo transierimus, nulla corn. positio vel aliqua satisfactio remanebit. Judex restat, et minister, et carcer. Ut ergo hæc omnia, Domino auxiliante, possimus implere, diligamus toto corde non solum amicos, sed ctiam inimicos: ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, Omnis lexin uno sermone impleatur in vobis, Diliges proximum tu um, tanquam teipsum (Galat. v, i4 ); et illud, Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8 ). Quam rem ipse qui est vera charitas, nobis præstare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in sæcula, etc.