Latin
388.2.23 to 388.2.38
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 388.2.23-38
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc estquod pectus tundimus, et dicimus ill oratione Domino Dco nostro, Dimitte nobis debita nolira, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): Non enim sine causa boc dicimus, aut vero ipse coelestis magister doceret istam orationem, nisi nos peccatores esse prævideret. Vidit enim quæ cavere debeamus, ct vidit quæ cavere difficile sit. Omnia autem cavere impossibile esse judicavit, qui istam orationcm quotidianam, non quoslibet Christianos, sed ipsos arietes Apostolos docuit. Ubi autem Apostoli pectus tundunt, et dicunt, Dimitte nobis debita nostra, hoc est, peccata nostra, audet aliqua ovicula superbirc de justitia? Videte qualis fuerit Joannes apostolu; :supra pectus Domini discumbebat, de alto illo fonte sapientiæ secreta bibebat. Inde enim bibit qnod in Evangelio eructavit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et assidue testatur Evangelium, quod Dominus præcipue ipsum diligebat (Id. XIII, 23 et xxi, 20). Et tamen ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos decipimus, et veritas in nobis non eat (I Joan. i, 8). Nee tamen quia ista dicuntur, debet quisquam securus esse homicida, si propter quotidianas fornicationes et latrocinia sua venerit dicere, Dimitte nobis debita nostra. Quod enim Deus statuit quotidie dici propter levia peccata, ille putat ad illa gravia sibi posse opitulari, a quibus non vult discedere, sed in his cupit perpetuo permanere. Tundat et de his pectus, faciat et pro his eleemosynas, sed vita mutata: inde recedat, et huc accedat. Si autem dixerit in animo suo, Si quotidiana faciam latrocinia, et si quotidianis corruptionibus adulterinis me contaminem, et si sortilegos quæram, idolis sacrificem, mathematicos consulam, et a tali vita omnino non recedam, faciens tamen quotidianas eleemosynas exstinguo omnia peccata: tamen exstinguis, sed cum exstingueris.