Latin
388.2.39 to 388.2.49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 388.2.39-49
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim lihi erit ista commutatiotua mala, ut non desit qui de te dicat, Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quares locum ejus, et non invenies. Vidi impium super cedros Libani exaltari: et transivi, et ecce non erat; et quæsivi, et non esl inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 10, 55, 36). Pereunt ergo peccata tua, sed tecum. Non enim in gehenna peccare permitteris, aut cum te coeperit torquere ignis æternus, de satiandis libidinibus cogitabis. Pereunt ergo peccata, sed tecum. Si autem vilam mutaveris, illa pereunt, tu invenieris, et dicetur de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est |Luc. xv, 24).