Latin
389.2.1 to 389.2.19
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 389.2.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
i. Panis cælestis et panis terrenus. Consilium dandi panem terrenum, ut cælestis impetretur. Admonet nos Dominus de lectione evangelica, ilL loquamur vobis de impetrando pane coelesti. Iste euim panis terrenus terrae necessarius, quia caro nostra terra est. Fieri autem non potest ut panem suum caro nostra Iiaberet, et panem suum ani- IDa non haberet. Etenim et anima nostra in quadam egestate in hoc sacculo eget pane suo, sicut caro suo. Nam qui non eget pane, Deus est. Ergo solus panis non eget pane. Ipse est enim panis animæ nostræ, qui pane altero non eget, sed sibi sufficiens nutrit et nos. Manifestus est itaque panis coelestis, quo pascitur anima nostra. Sed quomodo ad eum perveniatur, ut eo saginemur, unde modo vix micas colligimus, ne, in ista famelica eremo pereamus; quomodo ergo perveniatur ad saginam hujus panis, de quo Dominus ait, Panem hunc qui manducaverit, non esuriet; elpotum quem ego dedero qui biberit, non sitiet in æternum (loan. VI, 54), saginam quamdam promittens et satietatem sine fastidio: quomodo ergo perveniamus ad hanc satietatem panis, longe ab ea satietate in bac fame positi, consilio opus est. Quod consilium si neglexerimus, ad panem illum sine causa pulsamus. Imo vero consilium hoc quod daturus sum, vel potius quod commemoraturns: non enim a me dicam quod vobiscum didici: consilium ergo hoc quod dicturus sum, non dico quisquis contempserit, sine causa pulsat; sed quisquis contempserit, omnino non pulsate lloc enim consilium sequi et agere, hoc est pulsare. Quid enim putatis, fratres mei, quia vcre quasi corporaliter habet Deus quamdam januam duram, quam claudat contra homines, et ideo nobis dixit, Pulsate, ut veniamus et tundamus ostium, quousque pulsando perveniat ad aures patrisfamilias in secreto quodam loco constituti, et jubeat nobis aperiri, dicendo, Quis est qui pulsat?