Latin
389.3.1 to 389.3.29
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 389.3.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
Consilium Christi de erogandis divitiis, ne hic percant. Si ergo consilium accipimus, faciamus propter nos; ci nemo dicat quia præstat paupcri. Sibi enim plus præstat, quam pauperi. Si verum cogitemus, fratres mei, et secundum verba Domini nostri sapianius; aliter enim si sapuerimus, perimus: si non ex nostro consilio, sed ex ipsius vivamus, tunc vere vivimus. Si habemus aliquid quod pauperibus demus, si non dederimus, hic dimittimus; aut forte cum vivimus, hic amittimus. Quam multi enim subito bona omnia perdiderunt, quae studiosissime recondebant? Uno impetu hostili universi thesauri divitum perierunt. Nemo dixit hosti: Filiis meis servo. Certe videtis quia 1 si est in illis aliqua fides. De iis enim loqucndum cst, qui christiani hoc passi sunt. Nam de ignorantibus Deum nulla mentio est. Illi enim in hac vita quod pro magno habebant perdiderunt, aliam vitam non speraverunt. Tenebræ foris, tenebra intus: paupertas in arca, major egestas in conscientia. De his ergo, ut dixi, quoquo modo non est lojuendum; sed de iis potius, in quibus est fides aliqua christiana. Ideo dixi, aliqua, non robusta, non plena; quia si robusta et plena esset, consilium Domini non sprevissent. Certe tamen, charissimi, cum viderent domos suas inanes, aut forte nec ipsam inanilatcm do. . morum suarum videre permissi sunt, cum inde captivi ducti sunt, cum eis discedentibus flamma successit: cum ergo se attenderent inanes, quomodo eos pœnituit, quia non audierant Domini consilium? Quid enim Dominus noster Jesus Christus, fratres, dixit diviti illi quærenti consilium de capessenda vita æterna? Quid ei dixit? Dixit ei, Perde quod habes? Plane, ctiamsi hoc diceret, Perde temporalia, diceret ut at:quiras æterna2. Non ei tamen dixit, Perde quod labes. Videbat euim illum amatorem rerum suarum. Non ait, Perde;