Latin
389.3.30 to 389.3.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 389.3.30-54
Unproofread scanNot analysed yet
sed ait, Migra ubi non perdas. Annas thesauros tuos? amas pecuniam tuam? amas divitias tuas? amas praedia tua? Quidquid amas, in terra habes. lbi habes quod amas, ubi perdas et pereas. Consilium do, migra in cœlum. Hic si habes, perdes quod habes, periLis cum eo quod perdis. Ibi autein si habes, non amisisti, sed sequeris quo misisti (Matth. xix, 16-21). Consilium ergo do, etc. (a)Quare contempsimus patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? [Multos ergo poenitet. Nam quidam (quod revcra dicitur accidisse) homo non dives, sed tamen eliam do tenui facultate pinguis adipe charitatis, cum solidum, ut assolet, vendidisset (b), centum folles ex pretio solidi pauperibus jussit erogari (c). Factum est. Ibi ille hostis antiquus, id est diabolus, ut poeniteret eum boni operis sui, et quod obediendo recte fecerat, murmurando deleret, immisit furem, et abstulit totum, unde pauperibus datum erat exiguum. Exspectabat diabolus vocem blasphemantis, invenit laudantis: exspectabat fieri titubationem, invenit confirmationem. Hoc volebat quidem et inimicus, ut pœniteret eum, et poenituit. Sed videte quid. Me, inquit, miserum, qui non totum dedi! Hoc enim perdidi, quod non dedi. Non enim ibi posui, quo fur non accedit]. Ergo si consilium est hoc, etc. (a).