Latin
De Nativitate Domini, III (c)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —-i. Homonis dignitas cx Dei in ipsum dignatione. Et ego quidem, fratres, pro quibus impendi et superimpendi cupio, licel marinos vos semper in conscientia mea fecerim; lanwn majores quodnm modo vos res mihi ista efficit, cum intendo quanta sit Domini mci pro homine dignatio. Vos istique estis Dominicæ incarnationis, vos Dominici sanguinis pretium, vos membra Christi, vobis caput Christus est: pro vobis nasci, pro volris paU cuncta non distulit; crucem quoque ipsam ad hoc pertulit, III vos sibi in familiam coaptaret. Vos appellamini Chrisli fralros, vos appellamini Christi hæredes. Proinde, dilectissimi, unusquisque diguum se ipsum habeat, coram quo peccare non debeat; dignum se existimet, coram quo si delictum cogitaverit, erubescat. Pretio cnim magno empti estis: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Ilio pro vobis natus ost, hic pro vobis oblatus est; hic etiam, si digne agatis, habitat in vobis. Agamus ergo, meditantes in lege Domini dic ac noctc, ut comprehendere eum, ut videre mereamur, Agamus, ut quia dignatus est descendere propter homincs Dens, ad Deum homo possil ascendere.