Latin
6.243 to 6.261
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.243-261
Unproofread scanNot analysed yet
XII, 40). Sed nos neutram eorum vacuantes sententiam, melius tamen, si place! ,in his spiritualem requiramns intellectum, quomodo Filius hominis fuerit in corde terræ tribus dicbus et tribus noctibus: tresdies tria tempora s:eculi ponentes, aule Legem, sub Lege, sub Gratia; et tres noctes tres mortes, id est, tres mortuos quos suscitavit Dominus præsens in carne, filiam archisynagogi in domo (ld. IX, 18. 25), filium viduæ foris prtam 1 (Luc. VII, 12- 15), et Lazarum quadriduanum de sepulcro (Joan. XI, 14-44). Unde enim mors, nisi per peccatum? et quid sunt peccata, nisi magnæ tenebræ quæ faciunt gravem noctem? Ita ergo sibi couveniunt, ut unus dies sit ante Lcgem, quando peccatum latebat: et huic accedit nox illa, quod puella mortua in domo jacebat, tanquam peccatum intra conscientiam latebat. Secundus dies sit sub Lege, quando dictum est Ilomini, Non concupisces (Exod. xx, 17); et peccatum procesiit ad publicum: et huic accedit nox illa, quod lilius viduæ foris portam, tanqnuam peccatum animæ quod intus latebat, processit ad publicum. Tertius dics sit sub Gratia, quando jam plus peccat anima, quia scit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis (Luc. XII, 47), et sub tanta plenitudine gratiae, merito peccatorum jam pulet: et huic accedit nox illa mortis Lazari in sepulcro jacentis, tanquam animæ peccatis obrute et fetentis. In his tribus dicbus et noctibus fuit Christus in corde terræ; hoc est, jacuit fides Christi in cordibus eorum qui habitant in terra. Habent ergo animæ in his diebus et noctibus et præcepta legis et voces pœnitentiæ, ut resurgere possint cum Christo. Ad diem et noctem latentis peccati, lex illa est generalis, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. IV, 16), Et vox poenitentiæ ejus est, Delicta iuventutis et ignorantiœ meœ ne memor fueris (Psal.