Latin
6.262 to 6.284
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.262-284
Unproofread scanNot analysed yet
xxiv, 7). Ad sequentem diem manifestati peccati, lex illa est, Non concupisces (Exod. XX, 17). Et vox poenitenti; e ejus est, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psall. L, 6). Ad tertium diem et noctem jam sepultae animæ consuetudine peccati, lex illia est, Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. v, 14). Et vox pœnitentis, ejus est, Domine, libera animam meam de morte (Psal. CXIV, 4): et, Eduxisti ab inferis animam meam (Psal. xxix, 4). Per tria ista tempori veluti per tres dies resurgunt animæ cum Christo, quibus dicitur per prophetam, Resurgent mortui, et excitabuntur qui in monumentis sunt, et exsultabunt omnes qui sunt super terram (Isai. xxvi, 19). Et quibus per Aposiolam dicitur, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis et itluminabit te Christus (Ephes. v, 14). Et jam resurgentibus, hoc esI, a peccatis liberatis dicit, Si surrexistis cum Christo, quœ sursum sunt quœrite, ubi Chrislus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. III, 1): quia Dommus Jesus resurgens a mortuis, assumptus est in cœlos et sedet ad dexteram Dei Patris. (APUT VII. —7. Christus ut homo, sedet ad dexteram Patrix; ut Deus, ubique est, Quis est qui sedet ad dexteram Patris? Homo Christus. Nam in quantum Deus, semper cum Patre et ex Patre; et quando ad nos processit, a Patre non recessit. noc est enim esse Deuin, ubique esse totum. Tolus ergo Filius apud Patrem, totus in coelo, totus in terra, totus in utero virginis, totus in cruce, totus in inferno, totus in paradisO quo latronem introduxit. Non per diversa tempora vel loca dicimus ubique esse totum, ut modo ibi tolus sit, et alio tempore alibi totus: sed ut semper ubique sit totus. Si cnim Deus hoc præstitit huic luci quæ videtur nostris aspectibus, ut simul tota ubique sit: neque enim quando hic est, in Oriente vel in aliis partibus terrarum non est;