Latin
6.344 to 6.372
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.344-372
Unproofread scanNot analysed yet
operatur ignis et calor et splendor. Ita cum dicitur quod Deus fecerit mundum, intelligitur Pater cum Filio, et per Filium, et cum Spiritu sancto. Et cum dicimus Filium pro nobis passuum, intelligimus passionem Filii operatum fuisse ct Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et cum remissio peccatorum tribuitur Spiritui sancto, intelligimus totam Trinitatem etiam hoc donum inseparabiliter operari. Hæc propter hæreticos Arianos vel alios qui aliter de Deo sentiunt quam dignum est, dicta sunt vestræ Charitati. Cæterum illud quod cst ineffabile et incomprehensibile I, nec verbis angelicis explicari potest, quanto magis bumanis? CAPUT X. —10. Baptisma peccata omnia delet. Remissionem peccatorum. Omnia prorsus delicta delet sanctum Baptisma, et originalia et propria: dicta, facta, cogitata, cognita, incognita, omnia dimittuntur. Innovat hominem, qui fen it hominem; donat delicta, qui non quærit inerita: praevenit gratia etiam ipsam infantiam, ut sint liberi per Christum liberati, qui in Adam a diabolo tenebantur ante captivi. CAPUT XI. —ii. Resurrectionis fides similitudine veminis 'Madetur. Carnis resurrectionem. Omnis spes fidei nostrae hxc est, quoniam resuscitabimur. Omnea quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur (I Cor. xv, 51). Rcsurgenl boni, resurgent mali:sed boni, lit sempiterna beatitudine fruantur; mali, ut perpetuo igne puniantur. Ibi discernetur fidelis ab infideli, ut accipiat fides præmium et perfidia supplicii obtineat locum. Nec sibi frustra blandiantur increduli, qui audiunt in Psahnn, Non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5). judicio dictum est, id est, non ut judicentur resurgent, quia per infidelitatem olim damnati sunt, secundum illam sententiam dominicam, Qui non credit, jam judicatus eat (Joan. in, 18). Apostolus autem ut tolleret de cordibus infidelium omnem dubitationem, seminantis pro. posuit simililudinem, et ait: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur (I Cor.