Latin
6.373 to 6.401
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.373-401
Unproofread scanNot analysed yet
xv, 36). Quid. autem fiat in semine, puto neminem vestrum ignorare, quemadmodum grana triturata, purgata, recondita, proferantur, projiciantur. obruantur. Nisi enim csset messis fertilitas nota, ista crederetur insana. Attamen cum ohruuntur et ab oculis dimittuntur sub terra, mortua jacent. Jam si curiositas exigat ea videre antequain pluvia descendat; videt putrefactum atque corruptum quod demiserat integrum. At si spes messis desit, dolor cor urit; perdidisse se credit quod reconditum habuit. Cum autem pluvia advenerit, quomodo delectat respicere herbam virentem, calamum surgentem, ad nodos pervenientem, culmum producentem, spicas proferentem? Delectatne videre quod mortuum jacebat, sic revixisse? Sed non sibi assignet terra fertilitatem, quoniam Dommus dat suuvitatem (Psal. LXXXIV, 13). Si enim pluvia desuper nOli descendat, etiam terra bona non spicas, sed profert spinas quæ igni tradantur, non quæ horreo recondantur. Similiter et terra nostra, hoc est caro nostra, sive hic, sive ibi, non sibi assignet merita: sed agnoscat etiam illic accepturam se gratiam pro gratia. CAPUT XII. —12. Vitæ æternæ felicitas verbis explicari non potest. Ecclesias Dei inhærendum. I. . vita aeterna. Bonum omne illud, quod resuscitabimur, quod a peccatis liberabimur, sempiternum erit, et ideo bonum sempiternum crit, quia in æterna vita manebit. Quod sit autem illud bonum quod promittit Deus sanclis suis, quis explicet verbis suis? Facilius tamen possumus dicere in illa viti æterna quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non est iui mors, non est ibi luctus, non est ibi lassitudo, non est infirmitas, non est fames; nulia sitis, nullus ævstus, nulla corruptio, nulla indigentia, nulli mœstitia, nulla tristitia. Ecce diximus quid ibi non sit: quid autem ibi sit vultis nosse? Hoc est, A ec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor.