Latin
8.1 to 8.31
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 8.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
Natus cst ante omnia tempora, natus ante omnia sxcula. Natus ante. Ante quid, ubi non est ante? Prorsus nolitc cogitare aliquod tempus ante nativitatem Christi, qua natus cst de Patre: de ipsa nativitate loquor, qua est Filius Dei omnipotentis unicus Dominus noster; de ipsa prius loquor. Nolite cogitare in hac nativitate initium temporis; nolite cogitare ullum spatium æternitatis, quando crat Pater et non crat Filius. Ex quo Pater, ex eo Filius. Et quid est, ex quo, ubi non est initium? Ergo semper Pater sine initio, semper Filius sine initio. Etquomodo, inquies, natus est, si non habet initium? De aeterno coæternus. Nunquam fuit Pater et non erat Filius, et tamen Filius a Patre est genitus. Unde datur qualiscumque similitiudo? In rebus terrenis sumus, in creatura visibili sumus. DeL mihi similitudinem terra: non dat. net mihi aliquam similitudinem undarum clementum: non habet unde. Det mihi similitudinem aliquod animal: nec hoc potest. Animal quidem generat, et quod generat, et quod generatur: sed prior est pater, et postea nascitur filius. Inveniamus coævum, et credamus coæternum. Si potuerimus invenire patrem coævum filio suo, et filium coaevum patri suo; credamus Deum Patrem coævum Filio suo, et Deum Filium coæternum Patri suo. In terra possumus invenire aliquem coaevum, non possumus invenire aliqucm coxternum. Intendamus coævum, et credamus coæternum. Intentos vos faciet forte aliquis et dicct1: Quando potest inveniri pater coaevus filio suo, ant filius coaevus patri suo? Ut generet pater, antecedit ætate; ut nascatur filius, sequitur xtate; sed hic coaevus patcr filio, vel filius patri, quomodo potest esse? Occurrat vobis ignis pater, splendor filius; ecce invenimus coaevos. Ex quo ignis esse caepit, continuo splendorem gignit: nec ignis ante splendorem, nec splendor post ignem.