Latin
8.32 to 8.52
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 8.32-52
Unproofread scanNot analysed yet
Et si interrogemus, quis quem generat, ignis splendorem, aut splendor ignem; continuo vobis occurrit sensu naturali, prudentia insita mentibus vestris, omnes clamatis: Ignis splendorem, non splendor ignem. Ecce pater incipiens, ecce filius simul, nec antecedens, nec sequens. Ecce ergo pater incipiens, ecce filius simul incipiens. Si ostendi vobis patrem incipicntem, ct filium simul incipientem; credite Patrem non incipientem, et cum illo Filium nec ipsum incipienlem; illum aeternum, illum coæternum. Si proficitis, intelligitis: date operam prolicerc. Nasci habetis, sed ct crescere debetis; quia nemo incipit a perfecto. Dei Filio licuit nasci perfectum; quia natus cst sine tempore, coæternus Patri, antecedens omnia, non ætate, sed æternitate. lειeergo natus Patri co:rternus, de qua gencralione dixit propheta, Generationem ejus quis enarrabit (hai. LIn, 8)? natus de Patre sine tempore, natus cst cx virgine in plenitudine temporis. Istam nativitatem antecesserant tempora. Opportunitate temporis quando voluit, quando sciebat, tunc natus est: non enim nolens natus est. Nemo nostrum quia vult nascitur, et nemo nostrum quando vult moritur: ille quando voluit natus est, quando voluit mortuus est; quomodo voluit natus est de virgine, quomodo voluit mortuus est in cruce. Quidquid voluit fecit: quia sic erat homo, ut lateret Deus; susceptor Deus, susceptus homo, unus Christus Deus et homo.