Latin
10.24 to 10.54
Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos 10.24-54
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, incredule, audi prædictum, cognosce impletum. David propheta dicit, Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavii eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Ipse qui fundavit eam Altissimus, ipse in ea factus est homo: Altissimus quia talem matrem crcavit; Altissimus, quia sic se in ca formavit, ut procedens ex ejus utero, et filium ejus redderet. et integritatem non corrumperet. Quæ est gratia matris hujus et virginis? Quoe est gratia hujus feminæ, quæ virum nesciens filium portat? Quae cst gratia? Audite Gabrielem angulum eam salutatem: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Quando Angelus istam virginem sic salutavit, lune eam Spiritus sanctus fecundavit: tunc illa femina virum sine viro concepit, tunc repleta est gratia, tunc Dominum suscepit, ut esset in ea qui fecerat eam. Neque enim, dilectissimi, credendum est, quod illo iam praesente ac protegente poterat illi feminæ dominari corruptio, in qua non crat ardoris libido. ii. Noverit tamen quem portavit Virgo mater, no. verit, stupor abscedat, fides accedat. Ecce quem portat nascitur; nondum loquitur, et totum concutit mundum. Clamat coelum, novi sideris radians fulgore: clamat terra, turbata per Herodem; veniunt Magi admoniti, inquirunt Judæi turbati; quærunt ubi esset qui ubique totus cst, quæritur in mundo fabricator mundi. Ad hoc autem quærebatur non ut agnosceretur, sed ut occidcretur (Matth. II): quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joun. I, 10). munde immunde, venil qui te redimat, et turbaris; et tunc eum vis perdere, quando ille te disposuit Ii. berare! 0 Judæorum terra impia, non congruis cælo, Coelum demonstrat, ut adorctur; tu quæris, ut infans necetur. Ille tibi annuntiat Deum hominem suscepisse •pro te, ct tu vis perdere eum qni venit redimere te.