Latin
10.1 to 10.23
Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos 10.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam igitur de unitate agitur Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, quam unitatem non audemus dicere tres deos, nee tres omnipotentes, nec Ires invisibiles, nec tres immortates, sed unum Dcum, de quo dicit Apostolus, Immortali, invisibili, incorruptibili soli Deo honor et gloria (l Tin. I, 17): non ergo nobis ipsis fingamus Patris et Filii et Spiritus sancti diversas dignitates, separabiles ct inæquales ætates, ampliores et infirmas potestates, ne quod ipse. Dominus Salvator noster virtute ac majestate sua idola eradicavit et templa, rursus in cordibus Christianorum diabolus fabricet idola. Fides itaque catholica hæc est: Omnipotentem, immortalem, atque invisibilem credere Deum Patrem: omnipotentem, immortalem, atque invisibilem credere Deum Filium, secundum divinam nativitatem; visibilem autem, mortalem, nainoremque angelis factum secundum susceptam humanitatem: omnipotentem, immortalem atque invisibilem credere Spiritum sanctum secundum æqualem divinitatem; visum autem in specie columbæ propter Filii attestationem (Matth. 111,16). Et hæc cst Trinitas simplex unitas, inseparabilis, inenarrabilis, semper manens, semper præsens, ubique regnans, unus Deus, de quo propheta David dicit: Tu es solus Deus niagnus (Psal. LXXXV, Na CAPUT V. . -i i. Nativitas Filii ex virgine. Signa in Christi nativitate. Infanticidium. Puer Jesus in medio doctoruminventus. Aquæ in vinum conversio. Credimus in Filium ejus Jesum Christum, natum de Spiritu sancto ex virgine Maria. Hanc nativitatem. iucredule, quid expavescis? Noli credere, si tantum homo erat qui natus est si autem Deus homo crat. de qua voluit natus est, quia sicut voluit natus est. Illud potius mirare, quia Verbum suscepit carnem: nee est mutatum in carnem, quia manens Deus suscepit hominem. Caeterum quid miraris, quia genitrix suum genuit genitorem, quia creavit creatura factorem? Sic voluit nasci excelsus humilis, ut in ipsa humilitate ostenderet majestatem. Portabat filium matcr intacta, mirabatur et ipsa in aspectu suse prolis, quam amplexus nun strinxerat maritalis.