Latin
9.55 to 9.80
Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos 9.55-80
Unproofread scanNot analysed yet
XVI; 8). Quid quæris amplius? Item demonstrat Scriptura divina qnod simul habitet Pater et Filius et Spiritus sanctus in homine, tanquam in templo suo. In Evangelio Filius, Si quis me, inquit, diligit, diligetur a Patre meo; et veniemus ad cum ego et Pater, et mansionem apud illum faciemus (Jd. xiv, 23). Ecce Pater et Filius: quid Spiritus sanctus? Apostolum audi: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Item demonstratur quod siunt deserat impios Pater et Filius et Spiritus sanctus. Salomon propheta, Perversæ, inquit, cogitationes separant a Dco. Ecce Deus Pater deserens perversas cogitationes. Quid Deus Filius? Sequitur: Quoniam in malevolam animan, non introibit sapientia. Christus est enim Dei Virtus et Dei Sapientia (Id. i, 24). Ecce et Filius deserit malevolam animam, in qua sunt perversæ cogitationes, quas deseruit Pater. Restat de Spiritu sancto. Audi post paululum quid sequatur: Sanctus, inquit, Spiritus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu (Sap. i, 3-5). Audi, sinc intellectu deserere hominem Spiritum sanctum. Quando ista idem ipse Spiritus sanctus per Prophetam dicebat, vos prawidehat. Ecce jani illa inseparabilis Trinitas testimoniis divinarum Scripturarum demonstratur, quod simul habitet, simul regnet, simul possidcat, simul descrat: quam vos, Ariani, scparando ct per diversos gradus Filio et Spiritui sancto injurias irrogand a, non in vobis habitare sinitis1: quoniam et Deus Pater aufert se a cogitationibus perversis quæ sunt in vobis: el in malevolam animam non introibit sapienlia; qnia per vestræ. animæ malitiam sicut Filium a Patre, ila gregem Separatis a summo pastore: et SpiritUs sanctus effugiet fictum,id est, fictionem perversæ vestræ doctrinæ, in qua demonstratum est, nec Patrem, nec Filium, ucque manere Spiritum sanctum.