Latin
3.155 to 3.180
Augustine, Sermones. De Urbis Excidio 3.155-180
Unproofread scanNot analysed yet
Miror si ista consilii sanitas appellanda est. Quis te facit non habere peccatum? nonne Deus qui sanat animam Luam! Si tamen non habes peccatum. Nam considera; et invenies, non peccatum, sed pecrata. Tamen si prorsus uon habes peccatum, nonne illius beneficium est, cui dixisti: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5)? Si ergo fine peccato est anima tua. sanata est omni modo anima tua: si sanata cst omni modo anima tua, quare ingratus es inedico tuo, ut dicas vulnus esse adhuc, ubi omnem unitatem ille jam fecit? Si corpus tuum languidum aut vulneratum medico ostenderes, et rogares ut tibi adhiberet curandi diligentiam, atque ille faceret, sanumque et incolumem redderet, et tu adhuc diceres, Non sum sanus: nonne esses medico ingratus? nonne esses in medicum contumeliosus? Si et Deus sanavit te, audes dicere, Adhuc vulnus habco? nec times ne tibi respondeat, Ergo ego nihil egi, aut totum quod egi effudi; non accipio mercedem, non mereor vel landen. ! Avertat Deus hanc amentiam, et hanc argumentationem vanam. Dicat homo, Peccator sum, quia peccator est: dicat, Peccatum habeo, quia peccatum habet. Non enim si non habet, sapientior est quam Daniel. Ergo, fratres mei, illam quæstionem aliquando determinem. Si justi sic appellandi sunt, sicut modo quodam humano justi appellantur, secundum quamdam conversationem qua inter homines vivunt sine querela: multi tales Romæ; et propter bos pepercit Deus, multi evaserunt: sed et eis qui mortui sunt, pepercit Deus. Mortui enim in bona vita et vera justitia, in bona fide, nonne aerumnis rerum humanarum caruerunt, et ad divinum refrigerium pervenerunt? Mortui sunt poSt tribulationes, quomodo pauper ille aute januam divitis. Sed passi sunt famem? passus est et ille.