Latin
3.181 to 3.201
Augustine, Sermones. De Urbis Excidio 3.181-201
Unproofread scanNot analysed yet
Passi sunt vulnera? passus est et ille: forte minus eos canes linxerunt. Mortui sunt? mortuus est ct ille: sed quo fine audi: Contigit, inquit, mori inopem ilium, et auferri ab Angelis in sinum Abrahæ. (Luc. xvi, 20-22). CAPUT VI. —6. Quomodo Urbi Deus pepercit propter justos. Constantinopolis terrore imminentis sibi incendii emendata divinitus et servata. Utinam videre possemus oculis animas sanctorum qui in illo bello mortui sunt; tunc videretis quomodo Deus pepercerit civitati. Millia enim sanctorum in refrigerio sunt, lactantium et dicentium Dco: Gratias libi, quia nos a carnis molestiis et tormentis eruisti. Gratias tibi, quia jam nec barbaros, nec diabolum formidamus; non timemus in terra tamem, non timemus grandinem, non timemus hostem, non timemus lictorem, non timemus oppressorem: sed sumus in terra mortui. apud te, Deus, non morituri, in regno tuo salvi, dono tuo, non merito nostro. Qualis civitas est humilium quæ ista dicit? An putatis civitatem in parietibus deputandam? Civitas in civibus est, non in parietibus. Denique si diceret Deus Sodomitis, Fugite, quia incensurus sum locum istum. nonne magnum meritum eos habere diceremus, si fugerent, et flamma de cælo descendens mœnia parietesque vastaret? Nonne Deus pepercerat civitati, quia civitas migraverat, et perniciem illius ignis evaserat?