Latin
3.24 to 3.46
Augustine, Sermones. De Urbis Excidio 3.24-46
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc enim tria genera bominum de illa tribulatione liberat Dens. Tamen quantum sit commendatus Daniel, cx hoc apparet, quod unus ex illis tribus meruit nominari: et tamen confitetur peccata sua. Daniele ergo confitente peccata sua, cujus superbia non contremiscal, cujus inflatio non rcsidat, cujus tumor et clatio non cobibeatur? Quis glorietur castum se habere cor, aut quis glorietur mundum se esse a peccaio (Prov. xx, 9)? CAPET II. —Cur Deus non pepercit Urbi propter justos. Justi duobus modis. Et mirantur homines, ei utinam tantum mirarentur, et non etiam blasphemarent, quaudo corripit Deus genus humanum, et flagellis pite castigationis exagitat, exercens ante judicium disciplinam, ct plerumque non eligens quem flagellet, nolens invenire quem damnet. Flagellat enim simul justos Ut injustos: quanquam quis justus, si Daniel peccata propria confitetur? i. Lecta cst ante dies lectio libri Genescos, quæ nos. nisi fallor, multum fecit intentos, ubi Abraham dicit Domino, utrum si inveniat in civitate quinquaginta justos, parcat civitati propter eos, an cum ipsis perdat civitatem. Et respondit ci Dominus, quod si inveniat in civitate quinquaginta justos, parcat civitati. Dciude Abraham adjecit ad interrogationem, et quxsivit utrum si minus fuerint quinque, et remaneant quadraginta quinque, similiter parcat. Respondit Deus, parcere se et propter quadraginta quinque. Quid multa? Paulatim interrogando, et ex illo numcro detrahendo pervenit ad decem, et quæsivit a Domino, utrum si decem justos in civitate compererit, perdat eos cum reliquis innumerabilibus malis, an propter decem justos parcat potius civitati. Respondit Deus, etiam propter decem justos non se perdere civitatem (Gen. XVIII, 23-32). Quid ergo dicimus, fratres? Occurrit enin nobis quæstio valida ct vehemens, preserlim ab hominibus qui Scripturis nostris impietate insidiantur, non qui eas pietate perquirunt; et dicunt, maxime de recenti excidio tantæ urbis: Non erant Romae quinquaginta justi?