Latin
3.47 to 3.72
Augustine, Sermones. De Urbis Excidio 3.47-72
Unproofread scanNot analysed yet
In tanto numero fidelium, tanto numero sanctimonialium, continentium, tanto numero servorum et ancillarum Dci, nec quinqnaginta justi inveniri potuerunt, nec quadraginta, nec triginta, nec viginti, nec decem? Si autem incredibilc est, quare non Deus propter quinquaginta, vel etiam propter decem justos pepercit illi civitati? Scriptura non fallit, si se homo non fallat. Cum da justitia quæritur, et Deus de justitia respondet; justos quærit ad regulam divinam, non ad regulam humanam. Cito ergo respondeo: Aut invenit ibi tot justos, et pepercit civitati; aut si non pepercit civitati, nec justos invenit. Sed respondetur mihi, manifestum, esse quod Deus non pepercit civitati. Respondeo ego: Ino mihi non est manifestum. Perditio enim civitatis ibi facta non est, sicut in Sodomis facta est. De Sodomis enim quæstio crat, quando Deum Abraham in-, terrogavit. Deus autem dixit, Non perdam civitatem: uon dixit, Non flagello civitatem. Sodomis non pepercit, Sodomam perdidit: Sodomam penitus igne consumpsit, quam ad judicium non distulit, sed in eam exercuit quod aliis malis ad judicium reservavit. Prorsus nullus de Sodomis evasit; nihil hominis relictum est, nihil pecoris, nihil domorum: cuncta omnino ignis absorbuit. Ecce quomodo Deus perdidit civitatem. Ab urbe autem Roma quam multi exierunt et redituri sunt, quam multi manserunt et evaserunt, quam multi in locis sanctis nee tangi potuerunt! Sed captivi, inquiunt, multi ducti sunt. Hoc et Daniel, non ad supplicium suum, sed ad solatium cæterorum. Sed multi, inquiunt, occisi sunt. Hoc et tot justi Prophet:e a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 35): hoc etiam tut Apostoli, hoc ipse Dominus Prophetarum et Apostolorum. Sed multi, inquiunt, tormentis variis excruciati sunt. Putamusne quisquam tantum quantum Job? Horrenda nobis nuntiata sunt; strages facta, incendia, rapinae, interfectiones, excruciationes hominum.