Latin
3.93 to 3.126
Augustine, Sermones. De Urbis Excidio 3.93-126
Unproofread scanNot analysed yet
adjutorium diaboli, non mariti; Eva nova, sed ille non vetus Adam: Dic aliquid in Deum, et movere. Blasphemando extorque, quod precando non pates impetrare. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Attendite verba fortis fidelis; attendite verba furis putrescentis, intus integri: Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job I, et II)? Pater est; numquid amandus blandiens, et respuendus corripiens? Nonne patcr est, et promittens vitam, et imponens disciplinam? Exciditne tibi: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et pra'para animam tuam ud tentationem? Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe; et in dolore sustine, et in humilitate tua patienrium habe: quoniam in igne probatur aurum et argenium, homines vero acceptabiles in camino humiliationis (Eccli. II, 1-5)? Exciditne tibi: Quem enim diUgit Dominus, corripit; flagellat autem omnem Filium quem recipit (Prov. III, ii, et Hebr. XII, 6)? CAPUT IV. —4. Cruciatus temporales cum gehenna comparati quam leves. Cogita quoslibet cruciatus, extende animum in quaslibet in hac vita poenas humanas; compara ad gehennam, et Icve cst omne qund cogitas. Hic temporalis, ibi æternus cst, et Qui torquct et qui torquetur. Numquid adhuc patiuntur, qui illo tempore passi sunt, quoRoma vastata esi? Dives autem ille adhuc apud inferos patitur (Luc. XVI, 1926). Arsit, ardet, ardebit; vivet usque ad judicium: recipiet carnem, non ad beneficium, sed ad supplicium. Illas pœnas timeamus, si Deum timemus. Quidquid hic passus fuerit homo, si corrigatur, emendatio est: si nec sic corrigatur, duplex damnatio est. Et hic enim luit poenas temporales, et ibi experictur alternas. Dico Charitati vestrae, fratres: martyres certe sanctos laudamus, glorificamus, admiramur; dies eorum pia solemnitate celebramus, merita eoram veneramur, et, si possumus, imitamur.