Latin
3.73 to 3.92
Augustine, Sermones. De Urbis Excidio 3.73-92
Unproofread scanNot analysed yet
Verum est, multa audivimus, omnia gcmuimas, sape flevimus, vix consolati sumus; non abnuo, non nego multa nos audisse, multa in illa urbe esse commissa. CAPUT III. —In rastatione Urbis nihil gravius accidit calamitate Job. Vcrumtamcn, fratres mei (intendat Charitas vestra quod dico), audivimus librum sancti Job, quod perditis rebus, perditis filis, nec ipsam carnem quae illi sola remanserat, salvum ponit obtinere; sed percussus gravi vulnere a capite usque ad pedes, sedebat in stercore, putrescens ulcere, sanie fluens, vermibus scatens, tormentis acerbissimis dolorum cruciatus. Si nobis sic nuntiaretur universa civitas sedere, sedere, inquam, civitas universa, nullo ibi sano, in gravissimo vulnere, et sic putrescere vermibus vivos, quomodo mortui putruerunt: quod erat gravius? hocne, an illud bellum? Puto quod mitius in carnem humanam ferrum saeviret, quam vermes; tolerabilius de vulneribus sanguis erumperet, quam de putredine sanies distillaret. Cadaver corrumpi respicis, et horrescis: sed idco minor paena, quod absens anima. At vero in Job præsens anima quae sentiret, ligata ne fugeret, subjecia ut doleret, compuncta ut blaspbemaret 1. Sustinuit autem I tribulationem Job, et deputatum est illi ad magnam justitiam. Non ergo quisquam attendat quid patiatur, sed quid faciat. Homo, in eo quod pateris, potestas tua non est: in eo quod facis, voluntas tua vel nocens vel innocens est. Patiebatur Job, stabat mulier relicta sola, non ad consolationem, sed ad tentaticnem; non quoe afferret medicinam, sed quae moneret blasphemiam: Dic aliquid, inquit, in Deum, et morere. Videte quemadmodum illi mori beneficium fuit, et tale beneficium nemo dabat. Sed in bis omnibus quae sancta anima sustinebat, patientia exercebatur, fides probabatur, mulier confutabatur, diabolus vincebatur. Spectaculum magnum, et in illa foeditate putredinis praeclara pulchritudo virtutis I Vastat latenter inimicus: aperte malum suadet inimica;