Latin
2.214 to 2.244
Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico 2.214-244
Unproofread scanNot analysed yet
omnes remansimus rei: et dum nolumus pacem civitatis turbari perversam, pacem quam desideramus non accipimus rectam. Contemnimus pacem servare bonorum morum, et periit pax temporum nostrorum. Discite vel nunc, dilectissimi, quid cui rei præponere debcatis. Nolite diligere vitia in liliis, in amicis, in servis, in omnibus notis. Præponatur singularis potestas omni potestati, honorem exhibeamus Cæsaritanquam Cæsari, timorem autem Deo. Præferatur Creator creaturæ: diligamus Deum, quia diligit nos; et in hocquod sic nos flagellat, diligit. Quas est enim filius, cui non det disciplinam pater ejus (Hebr. XII, 6, 7)? Qui sanam considerationem habet, qni credit Dei verbis, plus metuit ignem æternum, quam cujuslibet truculenti barbari ferrum; plus metuit mortem perpetuam, morte qualibet hic pessima. Irrideant h rc infideles, irrideant stulti, nolint credere nec rebus expertis. Ecce conteruntur, ecce omnia pereunt, ecce cum ipsis non potest stare mundus quem amaverunt, ecce ad Deum trahuntur cujus præcepta contermpscerunt: n enim bna voluntate pergit, qui blasphemando moritur. Ecce itur: cum illuc ventum fuerit, quid agitur? Quo itur? per quem abitur? Quis iterum huc redire cogitur? Finitum est et quod male fecerat, emendare finitum est. Redite, filii, redite; redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8): facite gaudium ex conversione vestra, corrigantur corda vestra, displiceant vobis opera vestra. Estote fortes, tribulatio mundi non vos frangat: Dominus in proximo cst; nihil solliciti sitis (Philipp. IV,5 et 6). CAPUT V. —6. Martyrum fortitudo, Perpetuæ nominatim et Felicitatis. Habetis virorum fortium magna exempla. Vicerunt martyres mundum: inter quos martyres maribus etiam feminæ repertæ sunt fortiores. Aute paucos dies natalitia celebravimus martyrum Perpetuæ et Felicitatis, et comitum. Et cum tot ibi sint viri, quare istæduæ præ omnibus nominantur, nisi quia infirmior sexus aut æquavit, aut superavit virorum fortitudinem? Una earum erat prægnans, alia lactans.