Latin
2.245 to 2.273
Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico 2.245-273
Unproofread scanNot analysed yet
Felicitas parturiebat, Perpetua lactabat. Sed tamdiu h:cc Perpetua lactavit, quamdiu arcipcret ab illo pastore simul et patre buccellam lactis: qua acc epta dulcedo felicitatis perpetuæ eam fecitcontemnere filium, spernere patrem, non hærere mundo, perdere animam pro Chi islo. Felicitas vero, quæ sociam habebat Perpetuam, parturiebat et dolebat, objecta bestiis gaudebat potius quam timebat. Quæ virtus in feminis! Qualis cat gratia, quæ cum se infundit, nullum indignum judicat sexum! Gratias gratiæ: reparavit enim sexum muliebrem. In opprobrium magnum mulier remanserat; quia ab initio per mulierem peccatum, et propter hanc omnes morimur. Diraholus unam Evam dejecit: sed Christus natus ex virgine, multas femi- -nas exaltavit. Perpetua et Felicitas caput calcarerunt serpentis, quod Eva ad cor suum intus admisit. Illam seduxit falsa promittendo; illas non valuit superare sæviendo: illam decepit in paradisi felicitate; has non potuit adire, nec sub tantorum positaa potestate 1. lllius inter paradisi delicias ruinam gavisus est; harum inter pruinas fortitudinis constantiam ipse quodam indo diabolus expavit. Meritp sic sunt exaltatam, merito viris vel eoæquatæ vel prælatæ. Quamvis cnim in Christo Jesu non sit servus neque liber, non sit masculus neque femina (Galat. III, 28), sed omnes sint unum occurrentes in virum perfectum (Ephes. IV, 13); descendit. tamen hoc donum ex magna gratia. Perpetua enim et Felicitas nomina istarum sanctarum feminarum, merces cst sanctorum omnium martyrum. CAPUT VI. —7. Patientia Job. Vicit mundum etiam Job ille omnibus notissimus, toties tentatu,, sed minime superatus. Implevit dominicum praeceptum: contempsit filios, ne blasphemaret, qui dederat filios. Repulit a se uxorem, quae ei blasphemiam persuadebat, quam diabolus propterea solam dimiserat quia sibi eam necessariam esse noverat. Non enim dimiserat marito consolatricem, sed suæ tentationis adjutricem: fecerat eam Evam novam, sed ille non erat vetus Adam.