Latin · ~8 min
75.1.1 to 75.1.3
Augustine, SERMONES 75.1.1-3
Not analysed yet
Euangelii lectio quam modo audiuimus, admonet humilitatem omnium nostrum, uidere et cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et festinandum sit. non enim nihil significat nauis illa portans discipulos, quae contrario uento laborabat in fluctibus. neque sine causa dominus relictis turbis ascendit in montem, ut solus oraret; deinde ueniens ad discipulos suos, periclitantes inuenit, ambulans super mare, et confirmauit eos ascendens in nauem, fluctusque placauit. quid autem mirum, si omnia placare potest, qui condidit omnia? tamen posteaquam ascendit in nauem, uenerunt qui portabantur, dicentes: "uere filius dei es tu." sed ante istam euidentiam turbati sunt, uidentes eum super mare. dixerunt enim: "phantasma est." ille autem ascendens in nauem, abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum, ubi iam amplius dubitatione periclitabantur mente, quam corpore in fluctibus. in omnibus tamen quae fecit dominus, admonet nos quemadmodum hic uiuamus. nemo quippe in hoc saeculo non peregrinus est: quamuis non omnes ad patriam redire desiderent. ex ipso autem itinere fluctus tempestatesque patimur: sed opus est uel in naui simus. nam si in naui pericula sunt, sine naui certus interitus. quantasuis enim uires habeat lacertorum qui natat in pelago, aliquando magnitudine maris uictus absorbetur et mergitur. opus est ergo ut in naui simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut mare hoc transire ualeamus. hoc autem lignum, quo infirmitas nostra portatur, crux est domini, in qua signamur, et ab huius mundi submersionibus uindicamur. patimur fluctus: sed ille deus est, qui opituletur nobis. quod enim ascendit relictis turbis solus dominus orare in montem, mons ille alta coelorum significat. relictis enim turbis, solus dominus post resurrectionem ascendit in coelum, et ibi interpellat pro nobis, sicut apostolus dicit. est ergo quod significat, relictis turbis, ascendit in montem ut solus oraret. solus enim est adhuc primogenitus a mortuis, post resurrectionem corporis ad dexteram patris, pontifex et aduocatus precum nostrarum. caput ecclesiae sursum est, ut caetera membra sequantur in finem. si ergo interpellat pro nobis, quasi in montis uerticem, super celsitudinem omnium creaturarum, solus orat.