Latin · ~9 min
75.1.4 to 75.1.5
Augustine, Sermones 75.1.4-5
Not analysed yet
interea nauis portans discipulos, id est, ecclesia, fluctuat et quatitur tempestatibus tentationum: et non quiescit uentus contrarius, id est, aduersans ei diabolus, et impedire nititur ne perueniat ad quietem. sed maior est qui interpellat pro nobis. nam in ista nostra fluctuatione in qua laboramus, dat nobis fiduciam, ueniens ad nos, et confortans nos: tantum ne turbati in naui excutiamus nos, et proiiciamus in mare. quia etsi turbatur nauis, nauis est tamen. sola portat discipulos, et recipit Christum. periclitatur quidem in mari: sed sine illa statim peritur. tene te itaque in naui, et roga deum. deficientibus enim omnibus consiliis, cum neque gubernacula suffecerint, et ipsa uelorum extensio maiori periculo quam utilitati fuerit; dimissis humanis omnibus adiutoriis et uiribus, sola restat nautis intentio deprecandi et uoces ad deum fundendi. qui ergo praestat nauigantibus, ut perueniant ad portum, numquid ecclesiam suam dimissurus est, ut eam non perducat ad requiem? tamen, fratres, maxima perturbatio in ista naui non est, nisi in absentia domini. in ecclesia constitutus, absentem habet dominum? quando habet absentem dominum? quando uincitur aliqua cupiditate. quomodo enim quodam loco in sacramento dictum accipitur, "sol non occidat super iracundiam uestram; neque detis locum diabolo:" intelligitur autem, non de isto sole qui habet quamdam sublimitatem inter coelestia uisibilia, qui communiter uideri potest et a nobis et a bestiis; sed de illa luce, quam non uident nisi pura corda fidelium sicut dictum est, "erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum." hoc enim lumen uisibilis solis etiam pecora minutissima et breuissima illuminat. est ergo lumen uerum iustitia atque sapientia, quod desinit mens uidere, cum perturbatione iracundiae fuerit tanquam nubilo superata: et tunc quasi occidit sol super iracundiam hominis. sic et in ista naui, cum absens est Christus, suis quisque tempestatibus quatitur et iniquitatibus et cupiditatibus suis. dicit enim tibi lex, uerbi gratia, "ne falsum testimonium dicas." si intelligas testimonii ueritatem, lucem habes in mente: si autem turpis lucri cupiditate superatus, statueris animo falsum dicere testimonium, iam incipies absente Christo tempestate turbari; fluctuabis fluctibus auaritiae tuae, periclitaberis tempestate concupiscentiarum tuarum, et quasi absente Christo pene submergeris.