Latin · ~12 min
77.1.12 to 77.1.13
Augustine, Sermones 77.1.12-13
Not analysed yet
ergo propter hoc ille populus non accessit, id est, propter superbiam: et dicti sunt ex arbore oleae, hoc est, de illo populo a patriarchis creato, fracti rami naturales, id est, Iudaei merito steriles spiritu superbiae; et in illa olea insertus est oleaster. oleaster populus ex gentibus. sic dicit apostolus, quod oleaster insertus sit in olea, rami autem naturales fracti sint. illi fracti propter superbiam: insertus oleaster propter humilitatem. hanc humilitatem ostendebat mulier, dicens: ita, domine, canis sum, micas desidero. in hac humilitate etiam centurio ille placuit: qui cum desideraret puerum suum a domino curari, et dominus diceret, "ego ueniam et curabo eum; }respondit ille, "domine, non sum dignus qui sub tectum meum intres; sed tantum dic uerbo, et sanabitur puer meus. non sum dignus qui sub tectum meum intres." tecto non recipiebat, corde receperat. quanto humilior, tanto capacior, tanto plenior. colles enim aquam repellunt, ualles implentur. quid deinde, quid ad hoc dominus, posteaquam dixit, "non sum dignus qui sub tectum meum intres," ad eos qui sequebantur, "amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel:" id est, in illo populo ad quem ueni, "non inueni tantam fidem. tantam," quid est? tam magnam. unde magnam? de minimo, id est, de humilitate grandem. "non inueni tantam fidem:" similem grano sinapis, quanto minutiori, tanto feruentiori. inserebat ergo iam dominus oleastrum in oliua. tunc hoc faciebat, quando dicebat, "amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel." denique uide quod sequitur. "ideo dico uobis" -quia "non inueni tantam fidem in Israel," id est, tantam cum fide humilitatem -:"ideo dico uobis, quia multi ab oriente et occidente uenient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum. recumbent," inquit, requiescent. non enim debemus illic carnales epulas cogitare, aut aliquid tale in illo regno concupiscere, ut non uitia mutemus uirtutibus, sed uitia supponamus. aliud est enim, desiderare regnum coelorum propter sapientiam et uitam aeternam; aliud, propter felicitatem terrenam, quasi illic habeamus eam opulentiorem atque maiorem. si diuitem te in illo regno futurum putas, cupiditatem non amputas, sed mutas: et tamen diues eris, et nonnisi illic diues eris. nam hic indigentia tua colligit plurima. quare multum habent diuites? quia multum indigent. maior indigentia quasi maiores comparat facultates: illic ipsa indigentia morietur. tunc uere diues eris, quando nullius indigens eris. non enim tu diues, et angelus pauper, qui non habet iumenta et rhedas et familias. quare? quia non indiget: quia quanto fortior, tanto minus indigus. ergo ibi diuitiae, et uerae diuitiae. epulas terrae huius non ibi cogites. epulae enim terrae huius medicamenta quotidiana sunt; aegritudini cuidam nostrae, cum qua nascimur, necessaria sunt. aegritudinem istam sentit quisquis, cum hora reficiendi transierit. uis uidere quanta aegritudo sit ista, ut tanquam acuta febris, septem diebus necet? ne te sanum putes. sanitas immortalitas erit. nam haec longa aegritudo est. quia quotidianis medicamentis fulcis morbum tuum; sanus tibi esse uideris: detrahe medicamenta, et uide quid potes.