Latin · ~12 min
77.1.9 to 77.1.11
Augustine, Sermones 77.1.9-11
Not analysed yet
inde mulier ista erat: ideo non contemnebatur, sed differebatur. "non sum, }inquit, "missus, nisi ad oues quae perierunt domus Israel." et illa clamando instabat, perseuerabat, pulsabat, tanquam iam audisset, pete, et accipe; quaere, et inuenies; pulsa, et aperietur tibi. institit, pulsauit. nam et dominus quando dixit haec uerba, "petite, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis;" supra dixerat, "nolite sanctum dare canibus, neque proieceritis margaritas uestras ante porcos; ne forte conculcent eas pedibus suis, et conuersi disrumpant uos:" id est, post contemptum margaritarum uestrarum etiam molesti sint uobis. nolite ergo illis proiicere quae contemnunt. et unde discernimus -tanquam responderent -qui sint porci, qui sint canes? hoc in ista muliere demonstratum est. nam illi mulieri instanti respondit hoc: "non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus." canis es, una es ex gentibus, idola adoras. quid autem tam familiare canibus, quam lapides lingere? "non est ergo bonum, panem filiorum tollere, et mittere canibus." illa si recederet post haec uerba, canis accesserat, canis abscesserat: sed pulsando, homo facta est ex cane. institit enim petendo, et ex ipso ueluti conuicio humilitatem ostendit, misericordiam impetrauit. neque enim commota est, aut succensuit, quod canis appellata fuerit petens beneficium, rogans misericordiam: sed ait, "ita, domine:" dixisti me canem; plane canis sum, agnosco nomen meum; ueritas loquitur: sed non ideo a beneficio repellenda sum. prorsus canis: "sed et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum." modicum quoddam et exiguum beneficium desidero: non mensam inuado, sed micas quaero. uidete quemadmodum humilitas commendata est. canem illam dominus dixerat; non dixit, non sum; sed dixit, sum. et dominus continuo, quia se agnouit canem: "o mulier, magna est fides tua. fiat tibi sicut petisti." tu te agnouisti canem, ego te iam agnosco hominem. "o mulier, magna est fides tua." petisti, quaesisti, pulsasti; accipe, inueni, aperiatur tibi. uidete, fratres, quemadmodum in hac muliere quae Chananaea erat, id est, quae de gentibus ueniebat, et typum, hoc est, figuram ecclesiae gerebat, maxime humilitas commendata est. etenim gens Iudaea, ut ab euangelio repelleretur, superbia inflata est, quod legem accipere meruisset, quod de ipsa gente patriarchae processerint, prophetae exstiterint, Moyses dei seruus miracula magna, quae audiuimus in psalmo, in Aegypto fecerit, per mare rubrum aquis recedentibus populum duxerit, legem acceperit, quam ipso populo dederit. erat unde extolleretur gens Iudaea, et per ipsam superbiam factum est ut Christo nollet humiliari auctori humilitatis, repressori tumoris, medico deo, qui propter hoc, cum deus esset, homo factus est, ut se homo hominem cognosceret. magna medicina. haec medicina si superbiam non curat, quid eam curet nescio. deus est, et fit homo: seponit diuinitatem, id est, quodammodo sequestrat, hoc est, occultat quod suum erat, apparet quod acceperat. fit ille homo, cum sit deus: et non se agnoscit homo hominem, id est, non se mortalem agnoscit, non se agnoscit fragilem, non se agnoscit peccatorem, non se agnoscit aegrotum, ut quaerat uel aegrotus medicum. sed quod est periculosius, sanus sibi uidetur.