Latin · ~10 min
78.1.1 to 78.1.2
Augustine, SERMONES 78.1.1-2
Not analysed yet
Inspicienda nobis et tractanda est, charissimi, uisio ista, quam dominus demonstrauit in monte. ipsa est enim de qua dixerat: "amen dico uobis, quia sunt hic quidam de circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis in regno suo." inde coepit lectio quae recitata est. "dum hoc dixisset, post dies sex assumpsit tres discipulos, Petrum, Ioannem et Iacobum, et ascendit in montem." ipsi tres erant quidam de quibus dixerat, "sunt hic quidam qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis in regno suo." non parua quaestio est. neque enim ille mons, regnum erat comprehensum. quid est mons ei qui possidet coelum? quod non solum legimus, sed etiam oculis cordis quodam modo uidemus. regnum suum dicit, quod multis locis appellat regnum coelorum. regnum autem coelorum est regnum sanctorum. "coeli" enim "enarrant gloriam dei." de quibus coelis dictum est continuo in psalmo, "non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum. in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum." quorum, nisi coelorum? ergo apostolorum, et omnium uerbi dei fidelium praedicatorum. regnabunt coeli cum eo qui fecit coelos. hoc ut ostenderetur, uidete quid factum est. dominus ipse Iesus resplenduit sicut sol; uestimenta eius facta sunt candida sicut nix: et loquebantur cum eo Moyses et Elias. ipse Iesus quidem, ipse splenduit sicut sol, se lumen esse significans quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. quod est iste sol oculis carnis, hoc ille oculis cordis: et quod iste carnibus, hoc ille cordibus. uestimenta autem eius, ecclesia eius. uestimenta enim nisi ab induto contineantur, cadunt. horum uestimentorum quaedam quasi nouissima fimbria Paulus fuit. ipse enim dicit, "ego enim sum minimus apostolorum:" et alio loco, "ego sum nouissimus apostolorum." in uestimento autem fimbria est nouissima et minima. proinde sicut illa mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, tacta domini fimbria, salua facta est: sic ecclesia quae ex gentibus uenit, Paulo praedicante saluata est. quid mirum si per candida uestimenta signatur ecclesia, cum audiatis Isaiam prophetam dicentem, "et si fuerint peccata uestra sicut phoenicium, tanquam niuem dealbabo?" Moyses et Elias, id est, lex et prophetae quid ualent, nisi cum domino colloquantur? nisi domino perhibeant testimonium, quis leget legem? quis prophetas? uidete quam breuiter hoc apostolus ait: "per legem enim cognitio peccati: nunc autem sine lege, iustitia dei manifestata est;" ecce sol: "testificata a lege et prophetis; }ecce splendor.