Latin · ~12 min
78.1.3 to 78.1.5
Augustine, SERMONES 78.1.3-5
Not analysed yet
uidet hoc Petrus, et humana sapiens tanquam homo: "domine, bonum est," inquit, "nos hic esse." taedium patiebatur a turba, inuenerat solitudinem montis; ibi habebat Christum panem mentis. utquid inde discederet ad labores et dolores, habens in deum sanctos amores, et ideo bonos mores? bene sibi uolebat esse: unde et adiunxit, "si uis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum." ad haec dominus nihil respondit: sed tamen Petro responsum est. haec enim eo loquente, nubes lucida uenit, et obumbrauit eos. ille quaerebat tria tabernacula: nobis unum esse, quod humanus sensus diuidere cupiebat, responsum coeleste monstrauit. uerbum dei Christus, uerbum dei in lege, uerbum in prophetis. quid, Petre, quaeris diuidere? magis te oportet adiungere. tria quaeris: intellige et unum. nube ergo obumbrante omnes, et quodam modo eis faciente unum tabernaculum, sonuit et uox de nube dicens: "hic est filius meus dilectus." ibi erat Moyses, ibi Elias: non est dictum, hi sunt filii mei dilecti. aliud est enim unicus, aliud adoptati. ille commendabatur, unde lex et prophetae gloriabantur. "hic est," inquit, "filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite." quia et in prophetis ipsum audistis, et in lege ipsum audistis. et ubi non ipsum audistis? hoc audito, illi ceciderunt in terram. iam demonstratur nobis, in ecclesia regnum dei. hic dominus, hic lex et prophetae: sed dominus tanquam dominus: lex in Moyse, prophetia in Elia; sed ipsi tanquam serui, tanquam ministri. ipsi tanquam uasa: ipse tanquam fons. Moyses et prophetae dicebant et scribebant: sed de illo implebantur quando fundebant. dominus autem porrexit manum, et excitauit iacentes. deinde "neminem uiderunt, nisi solum Iesum." quid sibi hoc uult? audistis, cum apostolus legeretur, quia "uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem." et linguae euacuabuntur, quando uenerit illud quod modo speramus et credimus. quod illi ergo ad terram ceciderunt, hoc significauerunt, quod morimur: quia dictum est carni, "terra es, et in terram ibis." quando uero eos dominus erexit, resurrectionem significauit. post resurrectionem utquid tibi lex? utquid tibi prophetia? ideo non apparet Elias, non apparet Moyses. remanet tibi, "in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum." remanet tibi, ut sit deus omnia in omnibus. ibi erit Moyses; sed iam non lex. uidebimus ibi et Eliam; sed iam non prophetam. lex enim et prophetae testimonium perhibuerunt Christo, quia oporteret eum pati, et die tertia resurgere a mortuis, et intrare in gloriam suam. ubi completur illud quod suis dilectoribus repromisit: "qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum." et quasi diceretur, quia diliges eum, quid illi dabis? "et ostendam me ipsum illi." magnum donum, magna promissio. non tibi seruat deus praemium aliquod suum: sed se ipsum. auare, quare tibi non sufficit quod Christus promittit? tu diues tibi uideris; et si deum non habes, quid habes? alter pauper; et si deum habet, quid non habet?