Latin · ~14 min
80.1.1 to 80.1.2
Augustine, SERMONES 80.1.1-2
Not analysed yet
dominus noster Iesus Christus etiam in discipulis suis redarguit incredulitatem, sicut modo euangelium cum legeretur, audiuimus. cum enim dixissent, "nos quare eum non potuimus eiicere?" respondit, "propter incredulitatem uestram." si apostoli increduli, quis fidelis? quid faciunt agni, si titubant arietes? nec tamen eos misericordia domini despexit incredulos: sed arguit, nutriuit, perfecit, coronauit. nam et ipsi memores infirmitatis suae, quodam loco in euangelio, sicut legimus, dixerunt ei: "domine, auge nobis fidem. domine," inquiunt, "auge nobis fidem." prima utilitas erat scientia, scire quod minus habebant: maior felicitas, scire unde petebant. "domine," inquiunt, "auge nobis fidem." uidete si non corda sua quasi ad fontem portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur, pulsabant. pulsari ad se uoluit, non ut repelleret pulsantes, sed ut exerceret desiderantes. putatis enim, fratres, nescire deum quid uobis necessarium sit? scit praeueniens desideria nostra, qui nouit inopiam nostram. denique cum doceret orationem, et moneret discipulos suos, ne in oratione multiloqui essent: "nolite," inquit, "multiloqui esse; nouit enim pater uester quid uobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo." aliud iam dicit dominus. quid est? nolens ut multum loquamur in oratione, dixit nobis, "nolite multum loqui" quando oratis; scit "enim pater uester quid uobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo." si scit pater noster quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, quare loquimur uel parum? quae causa est ipsius orationis, si iam nouit pater noster quid nobis necessarium sit? dicit alicui: noli me diu petere; noui enim quid tibi necessarium sit. si nosti, domine, quare uel petam? tu non uis me habere diuturnam petitionem, imo iubes ut habeam pene nullam. et ubi est illud alio loco? qui dicit, "nolite multum loqui in oratione:" alio loco dicit, "petite, et dabitur uobis?" et ne transeunter tibi putares esse praedictum ut peteres, addidit, "quaerite, et inuenietis." et ne hoc transitorium existimares, uide quid adiunxerit, uide ubi conclusit, "pulsate, et aperietur uobis:" uide quid adiunxerit. uoluit te, ut accipias, petere; ut inuenias, quaerere; ut intres, pulsare. quomodo ergo, quia iam pater noster scit quid nobis necessarium sit, quare petimus? quare quaerimus? quare pulsamus? quare in petendo et quaerendo et pulsando nos fatigamus, ut scientem instruamus? alio loco domini uerba sunt, "oportet semper orare, et non deficere." si oportet semper orare, quomodo dicit, "nolite multiloqui esse?" quomodo oro "semper," qui cito finio? hac me iubes cito finire, hac iubes "semper orare, et non deficere:" quid est hoc? et ut hoc intelligas pete, quaere, pulsa. ideo enim clausum est, non ut te spernat, sed ut exerceat. ergo, fratres, cohortari debemus ad orationem, et nos, et uos. alia enim spes in nobis non est in multis malis praesentis saeculi, nisi pulsare in ipsa oratione, credere fixumque corde retinere, quia hoc tibi non dat pater tuus, quod scit tibi non expedire. quid enim desideres tu nosti; quid tibi prosit ille nouit. puta te esse sub me dico, et esse infirmum, sicut et uerum est: omnis enim uita ista nostra, infirmitas; et longa uita nihil aliud quam longa infirmitas: puta ergo te sub medico aegrotare. delectauit recentem, delectauit potum uini usurpare petere a medico. non prohiberis petere, ne forte non tibi noceat, et expediat tibi accipere. noli dubitare petere: pete, noli cunctari; sed si non acceperis, noli contristari. si hoc sub homine medico carnis tuae; quanto magis sub deo medico, creatore, reparatore et carnis et animae tuae?