Latin · ~12 min
80.1.3 to 80.1.4
Augustine, Sermones 80.1.3-4
Not analysed yet
proinde, quoniam in hoc capitulo dominus ad orationem hortatus est, ubi dixit, "propter incredulitatem uestram non potuistis hoc daemonium eiicere: }ad orationem enim hortatus sic conclusit, "hoc genus non eiicitur, nisi ieiuniis et orationibus." si orat homo, ut eiiciat daemonium alienum; quanto magis ut eiiciat auaritiam suam? quanto magis, ut eiiciat uinolentiam suam? quanto magis, ut eiiciat luxuriam suam? quanto magis, ut eiiciat immunditiam suam? quanta sunt in homine, quae si perseuerauerint, non admittunt ad regnum coelorum? uidete, fratres, quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrymis uestigia lauare? et quid, si dixerit ei medicus: sanari aliter non potes, nisi te ligauero, adussero, secuero? respondet: fac quod uis, tantum sana me. quanto ardore desiderat paucorum dierum uapoream sanitatem, ut pro illa et ligari uelit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? totum patitur, ut serius moriatur: et non uult pauca pati, ut nunquam moriatur. si tibi dicat deus, qui coelestis est super nos medicus: tu sanari uis? quid dicturus es, nisi, sanari? forte non dicis, quia sanum te putas, hoc est quod peius aegrotas. nam si duos aegrotos constituas; unum qui flendo medicum roget, alterum qui in aegritudine sua, mente perdita, irrideat medicum; ille spem promittit flenti, plangit ridentem. quare; nisi quia tanto periculosius aegrotat, quantum se sanum putat? sic erant et Iudaei. ad aegrotos uenit Christus, omnes aegrotos inuenit. nemo sibi de sanitate blandiatur, ne renuntiet ad illum medicus. omnes aegrotos inuenit; apostolica sententia est: "omnes enim peccauerunt, et egent gloria dei." cum ergo omnes inuenisset aegrotos, duo genera fuerunt aegrotorum. alii ueniebant ad medicum, inhaerebant Christo, audiebant, honorabant, sequebantur, conuertebantur. ille accipiebat omnes sine ullo fastidio sanaturus, qui gratis sanabat, quia omnipotentia curabat. cum ergo susciperet eos, et adiungeret sibi sanandos, illi exsultauerunt. aliud uero genus aegrotorum, qui iam aegritudine iniquitatis mentem perdiderant, et se aegrotare nesciebant; insultauerunt illi, quia suscipiebat aegrotos, et dixerunt discipulis eius: "ecce qualis est magister uester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat." et ille qui nouerat quid essent, et qui essent, respondit illis: "non est opus sanis medicus, sed male habentibus." et ostendit illis qui essent sani, et qui aegrotantes: "non ueni," inquit, "uocare iustos, sed peccatores." si peccatores, inquit, ad me non accedunt, quare ueni? propter quos ueni? si omnes sani sunt, quare tantus medicus de coelo descendit? quare nobis medicamentum non de armario suo, sed de sanguine suo fecit? ergo illud genus aegrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut sanarentur, medico cohaerebant. illi autem qui periculosius aegrotabant, medico insultabant, aegrotos calumniabantur. ad extremum quo processit phrenesis ipsorum? ut medicum tenerent, ligarent, flagellarent, spinis coronarent, ligno suspenderent, cruce necarent. quid miraris? medicum occidit aegrotus: sed eum medicus occisus sanauit phreneticum.