Latin · ~5 min
80.1.8 to 80.1.9
Augustine, Sermones 80.1.8-9
Not analysed yet
ideo dicimus, fratres, orate quantum potestis. abundant mala, et deus uoluit ut abundarent mala. utinam non abundarent mali, et non abundarent mala. mala tempora, laboriosa tempora, hoc dicunt homines. bene uiuamus, et bona sunt tempora. nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora. sed quid facimus? non possumus ad bonam uitam conuertere multitudinem hominum? pauci qui audiunt bene uiuant: pauci bene uiuentes multos male uiuentes ferant. grana sunt, in area sunt: paleas secum in area habere possunt, in horreo non habebunt. ferant quod nolunt, ut ueniant ad quod uolunt. quare contristamur et causamur deum? abundant mala in mundo, ut non ametur mundus. magni uiri, fideles sancti, qui contempserunt mundum speciosum: nos non possumus contemnere nec foedum. malus est mundus, ecce malus est, et sic amatur, quasi bonus esset. quid est autem malus mundus? non enim malum est coelum, et terra, et aquae, et ea quae sunt in eis, pisces, uolatilia, arbores. omnia ista bona sunt: sed malum mundum mali homines faciunt. sed quoniam carere non possumus malis hominibus, quamdiu uiuimus, sicut dixi, ad dominum deum nostrum gemamus; et mala feramus, ut ad bona perueniamus. patremfamilias non reprehendamus; charus est enim. ipse nos portat, non nos illum. nouit quemadmodum gubernet quod fecit: fac quod iussit, et spera quod promisit. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page